# Statistica Europae 2.29-40

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 2.29 to 2.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.29

Aragonia complectebatur Aragoniam, Valenciam, et Catalauniam; insula Sicilia in Mediterraneo mari; Sardiniae insula, et Baleares insulae, uti Majorica, Minorica etc. Saeculo adhuc 15 conjunctae sunt duae monarchiae Castiliae et Arragoniae, et ipsum imperium Saracenicum extinctum est, proin mansit sola exigua Navarra. Saec. 15‑o ergo per nuptias conjuncta sunt regna ita, ut maritus uni praesit imperio, uxor alteri regno. In Castilia regnavit Henricus 4, hic defecit in masculo sexu, sed sororem Isabellam et filiam Iohannam Bertrandillam habuit. In Aragonia praefuit Ioannes 2‑us, et filium Ferdinandum habuit. In Castilia semper ordo cognaticus viguit in successione, proin regnum spectabat ad filiam Henrici prae omnibus agnatis, nempe ad Ioannam, interim haec filia suspecta fuit, quasi spuria esset; Henricus enim ferebatur esse impotens, proin Pertrandus dela Gueva ferebatur esse genitor Iohannae; et hinc exclusam volebant Iohannam ex regno et Isabellam substitui; rex Henricus favit filiae suae, et hinc etiam cum vicinis regnis contulit rem, maxime cum Alphonso 5‑o rege Portugalliae, affine suo (nam huius soror Iohanna fuit uxor Henrici, et mater Iohannae nothae). Cum tamen semper obessent status, determinarunt reges ut Alphonsus rex Portugalliae ducat Isabellam, filius vero illius Iohannam, ut in omni casu regnum Castiliae conjungatur cum Portugallia. Rex tamen Arragoniae cum suo filio idem consilium favit, ut nempe regnum Castiliae conjungat per matrimonium suo cum regno; hinc evertere ut possint projectum Portugallorum, in eo adlaborarunt ut eam foeminam in matrimonium accipiant, quae maximam spem successoribus habet, nempe Isabellam; Castiliani interim excitati per Aragones et fratrem Alphonsum Henrici 4‑ti coegerunt Henricum renunciare regno suo, post mortem tamen fratris iterum substitutus est; Ioannes vero 2‑us cum filio suo omnem lapidem movit ut Isabella consentiret in sponsalia cum Ferdinando filio Ioannis; hoc cum multi ex statibus devicti jam urgerent, in effectum deductum est.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
