Latin
2.41 to 2.50
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 2.41-50
Unproofread scanNot analysed yet
Alfonsus ergo 5‑us delusus sic petiit sibi Iohannam Bertrandillam dari in matrimonium, ut spem tamen haberet ad regnum mortuo semel Henrico 4‑o; Isabella non obstantibus Portugallis 1469 abducta est per Ferdinandum 24. octob. Ioannes Secundus ergo cessit Ferdinando Siciliam et eum corregentem Arragoniae fecit; hic fuit status usque 1474, nempe usque mortem Henrici 4‑i; post mortem eius ergo enatae lites inter Aragones et Portugallos, sed per status Castiliae delata est sucessio Isabellae, exclusa Iohanna; et tunc etiam diversis limitibus circumscripserunt auctoritatem Isabellae, quam quasi proprio ductu elegerunt; Ferdinandum vero maritum eius corregentem declararunt. Alfonsus tamen Portugalliae rex multos habuit asseclas in Castilia, et civitates quoque sibi addictas; fecit ergo irruptionem in Castiliam armatus seque curavit inaugurari jure sponsae suae Iohannae in occupatis civitatibus; Alfonsus tamen destitutus auxilio regis Franciae Ludovici 11‑i, iteratis vicibus cladem accepit ab Ferdinando; anno 1476 ad Taurum totaliter victus est et ejectus est 1479‑o anno ex Hispania, ubi etiam pacem inire coactus est et renunciare juribus in regnum Castilianum una cum sponsa; et cum haereditatem Alfonsus cum Iohanna non acquireret, etiam eam deseruit, et hinc Clarissa monialis facta est Iohanna. Iohannes 2‑us eodem anno mortuus est et hinc 1479 anno patri successit Ferdinandus, et hinc unita sunt haec regna, sed nondum incorporata. Hic proprie initium sumit historia statistica Hispaniae; nam Ferdinandus abolito titulo Regis Arragoniae dixit se Regem Hispaniae; felix habebant regnum hi principes Isabella et Ferdinandus. Primum Ferdinandi coeptum fuit regnum Granatense agredi et a Saracenorum jugo liberare; cum his Saracenis ingens copia Judaeorum irrepsit in Hispaniam, qui se etiam maxime ad Granatense receperunt regnum; Ferdinandus, Catolicus dictus ingenti flagrabat zaelo religionis, volebat ergo extirpare Judaeismum et Mahomedanismum; maxima vero causa fuit ut jure postliminii reoccuparet Granatense regnum; hinc 1481 anno initium belli factum est, regnante Boabdile calipha apud Saracenos, qui 10 integris annis sustinuit bellum suffultus viribus Africanis; tandem ad solam urbem Granatam restrictus, coactus est se dedere 1491‑o anno.