# Statistica Europae 2.53

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, Historia Hispaniae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.53

Neapoli regnavit Carolus Antegavensis opera Pontificum; qui Carolus erat frater regis Galliarum Ludovici Magni; prius domus Hohenstaufiana praefuit in Neapolitano regno, sed per Urbanum exauctorata est domus et Gallis delata; ex hac stirpe erat Iohanna regina, quae Andream regem enecuit !, nempe regem Hungariae; haec Johanna morti proxima haeredem scripsit remotiorem agnatum, nempe Ludovicum Antegavensem qui erat frater junior Caroli 5‑i regis Franciae, praeteritis omnibus vicinioribus agnatis, nempe Ludovico Magno Rege Hungariae; hinc Ludovicus Carolo Dirachio dedit sumptus et copias contra hanc Iohannam; tempore hoc recte schisma erat in ecclesia inter Clementem et Urbanum 6‑um ob habitationem pontificis Clementis in Gallia Avignionae et Urbani in Italia. Dux ergo Antegavensis a Iohanna creatus confirmatus est et coronatus est Parisiis, Carolus vero Dirachus ab Urbano coronatus est; hic ergo Carolus, Parvus dictus, curavit capta urbe Neapoli jugulari etiam Iohannam, quae Andream fratrem Ludovici jugulavit. Carolus hic Parvus contra promissa, quae Ludovico fecit, quod ad Hungariam nullum jus habere velit, non contentus Neapoli excitatis multis turbis …; hic postquam coronatus 40 diebus coronatus regnasset a Blasio Forgáts gladio enecatus est. Defuncto Ladislao, qui dein Neapoli praefuit, successit eius soror Iohanna 2‑a; haec cum successores non haberet, adoptavit Alfonsum regem Arragoniae, quem tamen paulo post exjunxit et Ludovicum 3, ducem Antegavensem, qui nepos erat Ludovici 1‑i ducis Antegavensis quem Iohanna prima adoptavit; hic ergo Ludovicus III duplex jus habuit ad regnum Neapolitanum. Cum morte Iohannae Secundae emersit bellum inter Ludovicum II et Alfonsum, Alfonsus tamen victor evasit, et illud occupavit; hic plurimis annis possedit Neapolim, descendentes non habuit, sed illegitimum filium Ferdinandum Nothum. Alfonsus V habuit Iohannem 2‑um fratrem, qui erat pater Ferdinandi Catolici, et cum Alfonsus liberos non haberet, succedere debuisset Johannes frater, sed Alfonsus filio Ferdinando Notho voluit relinquere; cum tamen pontifex tamquam dominus directus habitus sit semper Neapolitani regni, etiam pontifex consensum suum dedit pro Ferdinando Notho; hinc mortuo patri suo naturali etiam eidem successit in Neapolitano regno. Ferdinandus Nothus habuit Alfonsum Secundum et Fridericum; Alfonsus vero II habuit Ferdinandum 2‑um filium; Fridericus vero habuit ….

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
