Latin
2.57 to 2.69
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 2.57-69
Unproofread scanNot analysed yet
Sub idem tempus occurrit occasio Ferdinando magnam partem Navarrae acquirendi. Ludovicus 12 rex Franciae possedit eo tempore ducatum Mediolanensem; hic ducatus conterminus est ditionibus Venetis; Ludovicus hic voluit extendere potestatem suam in Italiam, proin ex Venetis decerpere voluit quidpiam provincias; parabat ergo bellum contra Venetos, sed necesse fuit fautores Venetorum in partem suam attrahere; hinc cum Ferdinando Catolico, cum Iulio 2‑o Pontifice et Maximiliano Imperatore …,et hoc foedus Liga Cameracaensis nuncupatur in Italia, ab urbe Cameraco in qua coaluit haec Liga; respublica fracta undequaque fuit armis; tandem ne ipsas Venetias expugnet Ludovicus, studuit ab hac Liga avertere pontificem et Ferdinandum, quod opibus suis et vi auri etiam effecerunt; Ferdinando scilicet remiserunt debita, quae praedecessores eius reges Neapolitani contraxerunt a Venetis; sicque nova Liga contra Ludovicum 12 inita est cum Venetis, Gallique exstirpati sunt ex Italia per Ligam Sanctam, a capite pontifice sic dictam. Hinc ingens odium enatum est inter Ludovicum 12 et Iulio Pontifice. Cardinales male contenti erant cum Iulio, qui bellicosus homo parum curavit ecclesiam sed tantum politica Europae; hinc Pisae convenerunt patres cum cardinalibus; Iulius ergo cum sibi adhaerentibus patribus Romae convocavit concilium; Ludovicus ergo, ut affligat Iulium pontificem, defendit Concilium Pisanum; Ludovicoque minabatur excommunicationem, proscripsitque regem Navarrae, agnatum et foederatum Ludovici 12, Ioannem Alfredanum; Iulius ergo pontifex denominavit sententiae suae executorem Pherdinandum ! Catolicum; verum fracti sunt Galli Conciliumque Pisanum translatum est Lugdunum; Ferdinandus ergo inducto in Navarreum regnum exercitu, ultra dimidium eius occupavit, et ab eo tempore reges Hispaniae sunt in possessione regni Navarraei usque Pyreneos montes; pax quidem confecta est, sed Ferdinandus non restituit amplius Navarram. Et haec sunt facta celeberrima Ferdinandi, post quae 1516. decessit; per mortem eius regimen Hispaniae ad domum Austriacam venit, quae usque 1700. annum regnavit; successit Ferdinando Chatolico Carolus archidux Austriae; hic erat filius Philippi Pulchri et Ioannae, quae erat Ferdinandi filia et Isabellae.