# Statistica Europae 2.70-78

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 2.70 to 2.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.70

Carolus erat filius Philippi, qui Maximiliani et Mariae Burgundiae; Maria erat Caroli Audacis ducis Burgundiae filia, in quo defecit linea iunior Burgundica. Carolus ergo Austriacus post mortem Ferdinandi adimit ! omnes provincias Ferdinandi, et jam prius possedit 17 provincias Belgicas jure haereditatis Burgundicae; regnum Castiliae accepit jure matris Iohannae, quae quidem adhuc vixit, sed mentis vitio laboravit; item et regna Arragonica titulo matris suae; Carolus hic nomine Caroli 5 imperatoris notus est, in Hispania erat 1‑us; hic usque 1556. annum regnavit. 1519. mortuus est avus eius Maximilianus I. Hinc etiam haereditas Austriaca eum respexit, ut aetate maximum, quamquam id Franciscus rex Galliae omni modo impedire conatus sit. Videns tamen se curis aggravari, haereditatem Austriacam cessit Ferdinando fratri juniori suo, addito pacto mutuae successionis, et hinc enatae sunt duae lineae, Austriaco-Hispanica, et Austriaco-Germanica; primis annis Carolus statim molestias in Hispania habuit, seditio enim per absentiam eius in Germania exorta est per proceres, sub nomine Iunta Santa, seu Foedus Sanctum; comparuerunt ergo armati contra defensores Caroli; ratio saeditionis fuit Germanus, peregrinus princeps Carolus; dein Carolus antea fuit in possessione 17 Belgicarum provinciarum, natus fuerat ibi, sedemque in Belgis habuit, hinc etiam ad Hispaniam secuti sunt eum ministri et servitores Belgici, quos etiam promovit, et fovit ubique. Ipsi quoque Galli foverunt has turbas, ut in turbido piscari possent. Carolus tamen bonas dispositiones faciens post multas caedes duorumque annorum lapsum fregit seditiosos 1521. Eodem anno Carolus magnam in America fecit occupationem, nempe Mexicanum regnum subjectum est Carolo, quod fuit opulentissimum et florentissimum regnum Hispaniae; post duos annos etiam Peruvianum regnum et Chili regnum occupaverunt, belliduce Ferdinandus Kortecz !; iam enim prius sub Ferdinando Chatolico Hispani fecerunt occupationes, plerumque tamen tantum insulas; sic insulam Cubam diximus esse occupatam, in hac Cuba fuerat Cortecz quasi vice gubernator; hic cum 600 peditibus et 18 equitibus fortunam tentaturus exivit terras quaesitum novas, deprehendit Dlapskalenses pauperes tamen homines, hi eum versus Mexicanum regnum perduxerunt; prohibuit Motezuma imperator Mexicanus extensionem Europeis; sed retrusi sunt usque urbem Mexicanam, in lacu Mexicano sitam, urbem sat splendidam palatiis imperatoris et templo idolo Viczli puczli dedicato.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
