# Statistica Europae 2.79-85

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 2.79 to 2.85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.79

Motezuma ergo homagium praestare debuit, et tributum ad 600,000 marcarum auri deposuit; cum haec contingerent, commendans Cubae Delasquaesius invidens famae Cortezii eum qua commendans eius revocavit [eum]; cum non veniret, exercitum ei opposuit in insula Mexico, sed Cortesius vicit Delasquaesium; donec exterius pugnatum esset, in urbe contra 80 Hispanos, quos Cortezius in urbe reliquit, exarsit seditio, sed etiam ob iniquitatem Hispanorum, qui plus semper et plus auri et gemmarum extorquere voluerunt saeviveruntque; in somno et crapula opressos agressi sunt, multisque cesis, eos exspoliarunt; redux ergo Cortezius deprehendit circiter aliquot centenos homines in armis, quibus Motezuma liberatis praeerat, sed Hispani non territi copia eos fortiter aggressi sunt, eosque ubi ceciderunt, ipse Montezuma occisus est; electus est dein Gattimozin imperator, sed et hic captus et in vincula conjectus est a Hispanis; Mexicani tamen non territi caede tot millium rursus cinxerunt urbem demolitisque aggeribus eos aquis cinxerunt et fame perimere volebant Hispanos, sed illi cadaveribus caesorum Mexicanorum structis aggeribus reliquerunt civitatem; sed prius in lacu quoque cum Mexicanis pugnare debuerunt navibus, sed et ibi victi sunt Mexicani; Gattimozin in tormentis carbonum una cum sacerdote uno Mexicano mortuus est cum fateri nollent, aut non possent, locum quo thesauros suos et ecclesiae in lacum injecerunt. Sic ergo imperium Mexicanum occupatum est pro Hispanis; ex his unam quintam partem Cortezius sibi servavit, unam regi misit Carolo, et 3/5‑tas militibus distribuit suis. Motezuma primus imperator habuit filios, quibus dein rex Hispaniae nomen comitum Motezuma dedit cum territorio amplo. Eodem modo ergo etiam per manum et Chyli regnum est occupatum. Sic ergo Carolus 5‑us ad immensam condescendit auctoritatem, emulationemque et invidiam caeterorum principum Europae excitavit; maxime infensus erat Franciscus rex Franciae, qui invidebat Carolo imperialem coronam et hinc continuo eum bellis vexavit Franciscus, ob has causas potissimum; secunda causa fuit regnum Neapolitanum; scimus etiam reges Galliae aliquot haeredes scriptos esse a Iohanna regina Neapolitana, Ferdinandus tamen Catolicus exturbavit Gallos ex alia dimidia parte etiam; hanc ergo partem jure postliminii voluit Franciscus rex Franciae. Tertia causa sita fuit in Ducatu Mediolanensi, ad quem jam Ludovicus 12 rex Franciae praetensiones fecit jure successionis maternae, sed exturbatus fuit; Maximilianum ducem Zvorcianum, qui dein possedit hunc ducatum …, Franciscus rex Franciae, jam huic possessioni obnitebatur Carolus I; nam Mediolanensis Ducatus est feudum Romani imperii, proin imperator est dominus directus, ad quem recidit feudum extincto domino feudatario. Et in omni mutatione feudatarii investitura, seu introductio et statutio fieri debet per dominum directum, et dominus utilis debet juramentum fidelitatis praestare. Hic ergo cum mutatio facta fuerit, Franciscus effectus est vasallus imperatoris Caroli, et eius investituram debuisset expetere; Franciscus tamen hoc non fecit, et hinc imperator praetendit, ut familia Svorcianorum recedat in possessionem ducatus.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
