Latin
2.8 to 2.13
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 2.8-13
Unproofread scanNot analysed yet
Vitiza rex Gothorum circa 700 post Christum natum decessit, habuit filios, patri tamen non hi, sed Roderigus collateralis sucessit; fraude filii ergo et agnati Vitizae offensi Roterigo, in specie comes Polianus; hi ergo evocarunt Saracenos contra Roterigum, ut sic ad filios Vitizae redeat imperium; Saraceni vero ejecto rege priore non amplius excesserunt ex Hispania occiso Roderico rege, et sic cursu aliquot annorum omnes provincias Gothicas sibi retinuerunt. Pugna haec infelix accidit ad Xeres la frontera; et sic per aliquot annos suberat Hispania caliphis Saracenorum; Talid calipha imperium tenente apud Saracenos, ipsi caliphae diviserunt provincias Hispanicas in plures praefecturas, ex quibus tardius totidem regna facta sunt, cum praefecti usurpatores fierent in sibi subjectis provinciis, quos vi armorum sibi servarunt; tardius tamen per Gothos haec regna omnia extincta sunt rursus. Floruerunt autem haec regna Saracenorum: Corduba, Saragossa, seu Caesaraugusta, Valentia, Hispalense, Tolletanum, Granatense. Profligati a Saracenis Gothi se receperunt ad partes montosas regni sine capite, sine rege, ubi etiam in quiete latitarunt in Asturia, Biscaja, Gallitiaque montosa; hic sex 7‑ve annis latitantes consultantesque tandem devenerunt in eligendum ducem sibi Pelagium; hic ex veteri Gothorum regia stirpe oriundus Kindasvindae, regis Gothorum, nepos erat; instruxit copias, collegitque armatos; vires Saracenorum divisae erant jam in plures praefecturas et partes; pugnavit feliciter dominatumque suum extendit ulterius circa 718 et ulteriores annos; post Pelagium subsequi duces etiam strenue se gesserunt contra Saracenos, qui etiam ex Francia ejecti sunt per reges Francicos usque ad Eborum fluvium, unde dein principatus Catalauniae enatus est; ex ceteris vero ditionibus, quas Saracenis extorserunt Franci, enatum est Regnum Navarrae, cuius pars trans Piraeneos in Hispania, alia vero pars in Francia jacet; hinc et hodie et Hispaniae et Galiae rex scribit se Regem Navarrae; coaluerunt dein hae parvae provinciae Pelagii et sic semper firmiores et potentiores evaserunt Gothi in Hispania; sic Sanctius 1‑us dux Aragoniam eripiunt Saracenis.