# Statistica Europae 2.86-94

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 2.86 to 2.94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.86

Quarta causa dissensionum fuit ducatus Burgundiae. Carolus imperator fuit haeres Mariae Burgundicae haeredis Burgundicae possessionis; Galli tamen sequestrarunt hunc ducatum eumque duxerunt esse feudum virile, non foemineum, proin eos respicere hunc ducatum; hunc ergo ducatum repetiit Carolus ut portionem avitae suae haereditatis. Quinta causa fuit comitatus Flandriae et Artesiae; hi ducatus origine a sua ! erant feuda coronae Gallicanae. Imperator venit ad possessionem harum provinciarum, ergo Carolus fuit vasallus quoque Francisci; hoc rursus dedignabatur facere imperator et negavit ducatus esse feuda Galliae. Hae ergo erant causae enatorum bellorum; quo accessit etiam lis de regno Navarrae per Ferdinandum Catolicum astutia Galliae avulsum, et Hispaniae connexum. Galli ergo grassantibus Hispanis dein irruperunt in Navarram, inde tamen expulsi sunt; sed 1521‑o errupit formale bellum, quod per 4 annos duravit; Leo enim Decimus pontifex non parum contulit ad prolongationem huius belli, qui Carolum incitavit quam maxime propter ducatum Mediolanensem; politica enim Italiae, quae ex multis parvis debilibus statibus constat, suadet ne potens unus imperans permittatur pedem figere, ne suprimat omnes; hinc omni modo egerunt Itali ut Gallos prohibeant ex Italia; belli his occasione ergo Galli ejecti sunt ex Mediolanensi ducatu; duas clades, unam ad Vicociam, et aliam ad Ticinum seu Paviam decretorias Galli acceperunt die 24. Feb. 1525. anno; ubi temere se in pugnam immisit, disperso toto exercitu eius, ipse Franciscus cum plerisque proceribus suis captus est, Madrittumque deductus. Imperator gravissimas conditiones proposuit ei, quas acceptare diu tergiversatus est, et hinc usque 14. Ian. 1526. in captivitate fuit; propter quod etiam in gravissimos morbos incidit, ex quibus tamen reconvalescens coactus est omnes conditiones Caroli subscribere; fuerant hae tabulae pacis: Franciscus juri in regnum Neapolitanum renunciet. 2‑o) Ducatum Mediolanensem restituat duci Svorciae Francisco, et per hanc renunciationem etiam res publica Geneva in libertatem restituta est. 3‑o) Ducatum Burgundiae Carolo tradat proxime. 4‑o) Renunciet supremo juri in comitatus Flandriae et Artesiae. 5‑o) Nunquam velit agere ad recuperandum regnum Navarram, nec pro se, nec pro alio. 6‑o) Promittat se ducere velle Eleonoram sororem Caroli. 7‑o) Duos filios obsides relinquat. 8‑o) Omnia haec puncta solenni jure jurando confirmet.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
