# Statistica Europae 2.95-98

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 2.95 to 2.98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.95

Praeter haec imperator ambitiosus non nihil, adjecit etiam hoc ut quoties imperator jusserit eum redire in captivitatem, toties redire cogatur; Franciscus ergo, ut eludat hunc articulum, curavit in Gallia palatium rurale aedificari, eique nomen Madriti indidit, quo se recipere posset citatus in captivitatem. 14. Feb. 1526. pax subscripta est, quae nomine pacis Madritensis venit; etsi jure jurando pacem hanc firmasset, tamen redux ille in Galliam, mutari coepit facies rei; proposuit enim parlamento, seu statibus pacificationem, an servare teneatur has conditiones; hocque cum negaverunt status ex eo quod conventio haec vi diuturnitateque carcerum extorta sit; 2‑o) quod rex contra officium suum egerit haec concedendo, cum tempore coronationis juret se regni limites non imminuturum. 3‑o) Quod tantum rex fuerit subscriptus huic pacificationi, et nullus ex statibus. 4‑o) Burgundi reclamabant huic pacificationi, et noluerunt avelli a corona Franciae. Hae ergo conditiones, etsi non graves et ponderosae, fecerunt, ut parlamentum publice reclamaret huic pacificationi omni. A jure jurando vero a pontifice Clemente 7. absolutus est Franciscus; nam ipse pontifex fuit promotor belli huius contra Carolum; nam ipse imperator potens in Italia effectus metum incussit Italis; hinc ipse pontifex foedus inivit cum Francisco pluribusque Italiae respublicis !, nempe Florentina, Veneta et cum Francisco Svorcia; imperator vero cum rege Angliae inivit foedus. Carolus ergo graviter ferens foedus Clementium in pontifice voluit ulcisci hanc injuriam Romamque usque copias suas misit felicissimeque expugnaverunt urbem Romam eamque diripuerunt, excepto castro S. Angeli, in quo pontifex cum 17 cardinalibus morabatur; maxime cardinalium spoliabant aedes, nisi vexam ingenti summa aeris redimerent; cinxerunt castrum hoc et deditione ceperunt pontificem cum omnibus cardinalibus; juvit etiam Germanos, quod lues circa Neapolim multos Gallorum ipsumque ducem Foxinum eripuerit; Carolus ergo adegit pontificem ad pacem ea conditione ut recedat ipse a foedere, et etiam alios abigat ab hac unione; quod cum contigisset, Franciscus ipse recedere debuit et in urbe Belgii Cammeraco nova pax confecta est; in hac renovata sunt omnia puncta pacis Madritensis; aliqua puncta accesserunt, nempe de redemptione duorum principum Gallicanorum in summa duorum millionum et 500,000 imperialium. Et de ducenda Eleonora per Franciscum; et sic retineat ! Burgundiae ducatum, quem restituere deberet Carolo, pro successione liberorum ex hoc matrimonio; si vero liberos non haberet, succedat Carolus in hoc ducatum.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
