# Statistica Europae 3.100-105

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 3.100 to 3.105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.100

Petrus ergo nomine regentis administravit regnum et 1668. Petrus duxit reginam in uxorem, Alfonsus vero arctissima custodia in remota urbe custoditus est in insula Tercera, dein vero in urbe Sintra; anno '683. decessit Alfonsus in captivitate sua, ab hoc vero anno Petrus titulum regis publice assumpsit; anno 1668. finis impositus est belli Hispanici, nam Ludovicus 14. rex Galliae post mortem Phylippi 4. regis Hispaniae bello lacessere coepit Hispanos ad obtinendas 13 provincias Belgii titulo dotis pro uxore sua, Hispani ergo labefactati tot jam bellis ad servandum Belgium copias suas ex Portugalliae limitibus retraxerunt, Portugalli enim ceteroquin jam '660. ad Almaxial decretoriam victoriam retulerunt de Hispanis et etiam '65. ad Montes Claros, hinc exiguam spem habebant pro recuperatione Portugalliae; interim ne Ludovicus 14. valde potens evaderet, conspirarunt Sueci, Angli, Hollandi cum Hispanis et sic Acquisgrani pacem subscribere debuit Ludovicus 14, et tunc etiam hac pace Acquisgranensi res composita est etiam per Anglos inter Hispanos et Portugallos, 1668. anno; hac ergo pace Portugalli in integrum restituti sunt, Hispani agnoverunt majestatem Portugalliae, et ex Septa (Ceuta) in Africa nil sibi reservarunt, omnes etiam aulae Europeae recognoverunt majestatem Portugalliae. Regimen ergo Petri ab hac conventione celebre effectum est, caeterum Petrus prudentia sua feliciter gubernavit regnum suum. Conjurationem, quam Ludovicus 14. excitare voluit in Portugallia, ideo quod bellum non moverit contra Hispanos Petrus, feliciter detexit legatus Hispaniae, et sic annihilatum est; Ludovicus 14. etiam usum fluvii Amazonum in America sibi petiit a Portugallis, imo ipsum dominium supremum, ut sic ceterae gentes ei tributum solverent, sed Petrus scivit prudenter evitare bellum cum Ludovico, etiam cum Hispanis ob colonias S. Sacramenti provinciae; imminuit Portugalliae etiam bellum ob successionem Hispaniae, sed Petrus politica usus sequutus est semper eas partes a quibus plurimum sperandum erat et minimum metuendum, et sic extorsit se ex bello ad quod incautum foedus vel altercatio ipsum praecipitare potuisset.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
