# Statistica Europae 3.15-20

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 3.15 to 3.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.15

Alfonso Primo successit anno 1185. filius Sanctius I. qui Populator dictus est; hic cum clero et pontificibus in acerbes contentiones incidit; sub priori regimine clerus non tantum magnam auctoritatem, sed etiam opes sibi comparavit in Portugallia, cum ipsorum ope indiguerit Alfonsus; jam omnia adversabantur tardius rationibus politicis, incepit ergo Sanctius modice immunitatem cleri triplicem restringere eosque oneribus publicis subjicere; recurrerunt ad Pontificem clerici et sic lites enatae; de cetero terras suas auxit, melioravit regnum; anno 1212. Salvam urbem munitam Mauris eripuit; ei successit Alfonsus 2. Grassus; hic patris vestigiis inhaerens Alcassar urbem Mauris eripuit cum aliis minoribus terris; continuavit tricas cum Pontifice, nihil enim cessit clero; infelix tamen erat in eo quod excommunicatus sit sicque mortuus 1223; ei successit Sanctius 2‑us; huic non minus pacatum cessit regnum, petulantia enim cleri de die in diem crevit; caeterum per 22 annos regnum sustinuit, tamen per Pontificem exauctoratus est, per Innocentium 4‑um, ob obstinatiam suam; cedere ergo fratri suo Alfonso debuit regnum; hic tamen vivo Sanctio 2‑o rex dictus non est, sed regens; anno 1248. decessit Sanctius 2. et sic Alfonsus successit in regno nomine Tertii; hic uxoris nomine comes erat Boloniae, seu Bonnoniae, quae est provincia in Picardia Franciae; uxor eius erat Mathildis; hic territorium suum auxit accessione regni Algardiae anno 1281. Hoc regnum est illud idem a quo hodierni reges Portugalliae se scribunt, nempe Europea Algardia; alia est in Africa, hinc se utriusque Algardiae scribunt reges. Haec Algardia jure postliminii pertinuisset ad Castiliam, hinc cum Castilianos conventum est ut dominium directum pertineat ad Castiliam, utile vero ad Alfonsum, proin quasi titulo feudi possideret; sed tardius etiam ab hoc sunt absoluti; Alfonsus enim 3. duxit Beatricem, Alfonsi 10‑mi regis Castiliani filiam, et sic cum ea liberum jus ad Algardiam accepit cum consensu etiam Pontificis.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
