Latin
3.21 to 3.29
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 3.21-29
Unproofread scanNot analysed yet
Habuit tamen cum pontificibus prius lites propter matrimonium suum hocce, quia vivebat adhuc eius prior uxor. Ei successit Dionisius, Justus dictus; sub hoc litibus cum clero finis impositus est, cum praejudicio regis; et hinc magis adhuc firmatus est clerus in hoc regno tam quoad immunitates, quam quoad dignitates; imo etiam jus circa sacra concessit Pontifici in suo regno; haec 1289. anno acta sunt cum Nicolao 4‑to pontifice. Sub idem tempus jam contra ordinem templariorum variae accusationes et suspiciones oriebantur; hi erant equites religiosi qui ex voto suo obligabantur decertare contra Turcas tempore expeditionum; erat nobilissimus et ditissimus ordo; concitarunt ergo sibi invidiam principum; accesserunt etiam eorum aliqui excessus, et hinc per Phylippum pulcrum regem Galliae exstinctus est ordo hic; Dionisius tamen rex Portugalliae e contra clementer cum ipsis egit, et nisi tunc dissolvit ordinem cum 1312. Viennae Gallorum per Pontificem exstinctus fuisset; et tunc ex bonis confiscatis eorum fundavit ordinem Christi in Portugallia multaque monasteria et caenobia fundavit; academiam Coimbricensem etiam fundavit anno 1290, ex qua hodie universitas facta est. In agricultura multum quoque collaboravit, et navigatio per maria ipsius sub regimine incoata est; prius enim tantum littoribus contenti altum maris non petebant ob navium defectum; classis ergo Portugallica prima egressa est in altum mare; hanc dein navigationem secuti sunt Hispani, et posteri. Dyonisius anno 1325. decessit; ei successit Alfonsus 4‑tus Audax dictus, ob res bello praeclare gestis; nempe Mauri cum Granatensibus Saracenis bellum parabant regi Hispaniae Alfonso 11‑o, ubi 200,000 equitum et 400,000 peditum adducta sunt contra Hispanos; Alfonsus ergo eduxit exercitum suum, cui praefixit Alfonsum 4‑tum, regem Portugalliae; ad Tariffam anno '340. ad limites Hispaniae congressum est; Alfonsus ergo ea fortuna et dexteritate egit ut stratis 200,000 Maurorum profligaverit ceteros captis multis milibus; hinc ergo nomen Audacis accepit, quia ab hac victoria pendebat salus Christianorum in occidente.