# Statistica Europae 3.30-40

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 3.30 to 3.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.30

Rempublicam suam laudabiliter gessit, navigationem et commercium fovit; filius eius Petrus turbas concitavit contra patrem, cuius turbae ipse parens erat ansa; Petrus enim hic invito patre duxit celebrem virginem Agnem de Castro, quae dein inter sanctas relata est; Alfonsus ergo hanc Agnetem trucidari curavit et hinc turbae enatae sunt, arma corripuit contra patrem eumque throno dejicere voluit; inter has turbas anno 1351. decessit, ei successit Petrus I. filius Rigorosus, et juxta alios etiam Crudelis dictus est, ob nimiam severitatem in exercenda justitia; hinc etiam Iustitiarius dictus est. Maxime saevit in eos, qui ansa erant necis uxoris suae. Limites potestatis regiae extendit magis, restringendo ecclesiasticos et status regni; temporibus enim iis plurimum restricta erat potestas principum et regum, ob nimiam cleri et nobilium potestatem et influxum; multas saluberrimas dispositiones domi fecit, normam monetarum cudendarum neglectam emendavit; decessit 1370. Ei successit Ferdinandus filius, Nobilis vel Gentilis dictus; hic multum nocuit Portugalliae per tumultus domi excitatos et bella splendide nimis gesta. Complacuit ipsi quaedam Eleonora, Ioannis Laurentii de Kunha uxor; hanc vivente marito in uxorem suscepit et hinc per familiam potentem Kunha turbae excitatae sunt, quae cum maximo regni detrimento suppressae sunt. Habuit dein bellum contra Castilianos, apud quos regnavit Petrus Crudelis; hic odium suorum sibi conciliavit, praecipue ei infensus fuit Henricus frater naturalis Petri; hic ergo petens bello petitus fuit a suo fratre, et hunc juverunt Galli; Petrum vero juverunt Angli; Petrus reipsa ejectus est ex regno, sed tardius Eduardus, princeps Anglus, superatis adversariis reposuit Petrum; Henricus tamen frater bellum reparavit ut ipsum quoque Petrum caperet 1369. ad Montyial, ubi dein post 10 dies propria manu in carceribus trucidavit Henricus Petrum sibique thronum arripuit; hoc ergo negotium dedit etiam regi Portugalliae ansam belli;

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
