Latin
3.41 to 3.44
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 3.41-44
Unproofread scanNot analysed yet
Henricus enim fuit naturalis filius Alfonsi II. regis Castiliae, proin non habuit jus ad regnum, Ferdinandus vero 1, rex Portugalliae, fuit filius Beatricis, Sancii 4‑i filiae; proin habuit jus ad coronam Castiliae; bello ergo jus suum quaesivit, sed pluribus annis inutiliter pugnatum est, cum maximo Portugalliae damno; et anno '373. juri suo abdicavit Ferdinandus, imo tardius inivit contractum cum Henrico vi cuius successionem in ipsa Portugallia detulit ad domum Henrici; non enim habuit filium, sed filiam Beatricem; hanc ergo desponsavit Iohanni filio Henrici, et sic, ut Portugallia devolvatur ad haeredes Iohannis et Beatricis; sed Beatrix fuit ex adulterio nata, uti scimus, ex uxore Kunhai; interim tamen contractus coaluit; hic tractatus dein diuturno bello dedit ansam; Ferdinandus anno '383. decessit, et sic Bourgundica stirps extincta est; ei successit stirps Iohannis Noti, usque 1580. annum. Successit ergo Ferdinando 1‑o Iohannes Nothus, qui fuit filius naturalis Petri Crudelis, naturalis frater Ferdinandi, usque '433. annum regnavit; mortuo Ferdinando gubernavit provincias Eleonora vidua Ferdinandi nomine filiae suae Beatricis et Iohannis mariti eius; interim domi Portugalli protestati sunt contra tractatum defuncti Ferdinandi; maxime se opposuit Iohannes princeps, naturalis Petri Crudelis, qui et dignitate sua conspicuus erat (fuit enim magnus magister, ordinis equestris Anisensis) et populo ob virtutes carissimus; hinc unanimi consilio electus est moderator rerum agendarum et domi et contra Castilianos; feliciter ergo gestis rebus profligarunt Castilianos ex tota Portugallia, et sic Iohannes hic Nothus totam Portugalliam sibi purgavit; felicissimam victoriam ad Alinbaratam anno 1385. retulerunt Portugalli de hostibus suis. Et sic in regem electus est jure haereditario a Portugallis in signum gratitudinis ob servatum regnum a jugo Castilianorum; bellum tamen cum Castilianis usque '399. protractum est; eo anno pax quidem coaluit, sed etiam post eam renovatum est bellum et duravit usque 1411, et tunc finalis pax coaluit cum Ioanne 2‑o rege Castiliae et Iohanne Notho, qua pace Castiliani in perpetuum renunciarunt suo juri in Portugalliam; hic Iohannes multum contulit ad fortunam suorum, navigationem valde fovit, ipse indicavit navigantibus viam in Indias orientales, quamquam sub eo adhuc non detegerunt eam ! ; 1415. occupata fuit in Africa Septa (Ceuta); '419. detexerunt insulas Canarias Portugalli, in specie Maderam et insulam Porto Santo, tardius insulas Asores; bellum Africanum continuatum est; in urbe Coimbria residebant ad haec tempora reges Portugalliae, Iohannes tamen hic Ullissiponam (Lisabon) transtulit, ubi et hodie est sedes regum; in hac ergo urbe contraxit morbum pestilentiae, qui tunc grassabatur per Europam occidentalem, et in hoc exstinctus est post laudabile regnum, anno '433; habuit 4 legitimos filios, et unum naturalem; successit ipsi Eduardus coronae princeps; memorari meretur etiam Iohannes, et Henricus Navigator, filius Iohannis Nothi; ille navigationem promovit et ipse navigationem ingressus est; fuit dux Deviseo et magnus magister ordinis Christi; naturalis filius eius, nempe Nothi, erat Alfonsus, ex hoc deducit moderna regnans familia in Portugallia originem; donavit ipsi parens ducatum de Braganca; huius ergo successores excusso jugo Hispanico regnum Portugalliae obtinuerunt.