Latin
3.52 to 3.60
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 3.52-60
Unproofread scanNot analysed yet
Ferdinandus capite plexus est publice, Iacobus vero ab ipso Iohanne confossus est in carceribus, ceteri plures capite plexi, rex vero continuavit auctoritate propria regere populum suum. Anno '492. ingentem multitudinem exulum Mahomedanorum, Judaeorum, et Saracenorum ex Hispania recepit hic rex, salvo usu religionis uniuscuiusque; sed non diu usi sunt hac libertate, nam et ibi coacti sunt ad religionem Christianam; commercium magnopere juvit; provinciam Congo et Ginea fortalitiis et praesidiis firmavit, et novas expeditiones ordinavit, in quibus tandem ad finem Africae pervenerunt, ad promontorium nempe Bonae Spei, per Bartholomaeum Diacz, anno '492; Christophorus dein Columbus fecit prius iter in Americam ex partibus Hispanorum; hinc enatae sunt lites maximae inter Portugallos et Hispanos; Iohannes enim II dicebat se jus exclusivam habere ad detegendas terras incognitas; compositae ergo sunt lites per pontifices ut hae duae aulae cum exclusione aliarum gentium dividant terras incognitas; nempe ab Asoriis et Capitis Viridis insulis ad 370 milliaria ad occidentem laterem incognitarum terrarum occupent Portugali, hinc vero ad orientem versus occupent Hispani; anno '506. Iulius 2. pontifex hunc Tortesilensem tractatum ratihabuit. Anno '494. decessit Iohannes 2. ; ei successit proximus agnatus, cum sine prolibus moreretur; Alfonsus enim eius filius, jam uxoratus, ex equo prolapsus, anno '91‑o mortuus est; duo erant principes, qui quaerebant successionem: Maximilianus imperator et dux Deviseo Emanuel; hic enim dux et Iohannes ex communi stipite descendebant, nempe ex Eduardo, cuius erant nepotes; Maximilianus vero imperator per sexum foemineum fuit conjunctus, mater nempe eius fuit Eleonora, quae fuit filia Eduardi regis Portugalliae, sed Portugalli magis favebant Emanueli, et hinc etiam rex salutatus est anno '495. Hic Magni nominis honore ornatus est, maximum et splendidissimum fuit sub ipso regimen; conjunxit se vinculo affinitatis cum Hispania, ut praesidium quodpiam haberet, et fors regnum Hispaniae devolveret ad ipsum, hinc duxit Alfonsi filii Iohannis 2‑i relictam viduam Isabellam, sed ea in primo puerperio mortua fuit, et etiam eius filius Michael paulo post mortus est; duxit ergo filiam tertio natam Mariam Ferdinandi Chatolici; etiam hac mortua duxit Eleonoram Phylippi Pulcri Austriaci filiam, ex qua dein successores habuit.