# Statistica Europae 3.66-72

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 3.66 to 3.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.66

Expugnarunt Ormusium, Malacca, Cochinum, Diu, et Goa; in his urbibus et praesidiis se firmarunt Portugalli; Goa dein centrum commercii effectum est. Procedente tempore occuparunt insulas Molucas, aromatiferas, alias sibi tributarias effecerunt, praecipue belliduce Albuquercio, ita ut jam latissime per Mauritaniam, per Guineam usque insulam S. Thomae extenderetur commercium eorum, alia ex parte per omnia littora Asiae, imo usque ad Iaponiam ipsam. Circa haec tempora, nempe 1500, casu detexerunt Brasiliam; anno '501. Americus Vesputius expeditus est ad detegendam Brasiliam penitus, hic ergo pro rege suo Emanuele occupationes fecit, militibus stabilivit munimenta sua; suscepit Emanuel etiam expeditionem contra Marocanos, qui ipsum inquietabant saepe in suis occupationibus, et hoc quoque bene ipsi successit, repetitis enim victoriis fregit ipsos. Anno '521‑o decessit Emanuel, et vere nomen Magni meruit, ob multa praeclare facta in Portugallia. Successit ei filius Iohannes Tertius; hic vestigia patris in omnibus pari felicitate pressit; consummata fuit sub ipso apprehensio insularum Molucanarum; Carolus 5. imperator movit ipsi difficultatem propter occupationem insularum Molucanarum, et quidem ex pace Tortesilensi; dicebat enim Carolus has insulas ad se spectare, quia in ipsius territorio jacebant; cum tamen videret eum ejicere non posse, petiit aequivalens in pecunia; obtulit ergo Iohannes 350,000 ducatorum Carolo, et sic speciali Caesar-Augustana pace roboratus est hic tractatus; ipsi etiam principes Asiatici egre tulerunt dominium Portugallorum, hinc saepe bella enata sunt, sed Iohannes 3. auctoritatem suam prudentia et perspicacia sua retinere scivit; maximam molestiam ei incolae Cambajae crearunt, qui munimentum Diu evertere volebant, sed ipsorum consilium eversum est per Iohannem. In Africa septemtrionali res pariter ex sententia gestae sunt contra Marocanos; hic enim novae adhuc possessiones factae sunt, et arcem etiam Magazan in littoribus maris Mediterranei posuit '546; ardore religionis incensus operam dedit ut populi isti ad sacra Christianorum transirent, vidit dein etiam quod populi hi eo lubentius ipsi subessent si etiam illi Christianae religioni addicti fuerint; hinc ordinem Jesuitarum, tunc temporis introductum et confirmatum, primus recepit, et ipsis usus est ad convertendos aethnicos suos; Coimbriae ergo primum collegium eorum fundavit; inter hos ergo missionarios celeberrimus fuit S. Franciscus Xaverius.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
