# Statistica Europae 3.7-14

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 3.7 to 3.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.7

Complura tamen prius bella gessit Alfonsus contra Saracenos, a quibus complura territoria accepit; anno 1139. contra Ismarum Saracenorum regem insignem retulit victoriam, qui trans Tagum regnum suum habuit, et cum 5 regulis suis vasallis venit contra Alfonsum; Alfonsus in Campo Regio (dictus est Campus Regius, quia in hoc campo prima vice suscepit titulum regium, ut incitaret suos milites) metatus est castra sua, felicissimam victoriam retulit de Ismaro et 5 vexilla principum occuparunt, et ideo ad insigne Portugalliae, quod ut rex novum suscepit, 5 haec vexilla in perennem memoriam relata sunt; post hanc victoriam ad limites usque Algardiae trans Tagum protulit limites comitatus sui; post hoc ergo celebravit conventum statuum; Romanorum Pontificum aucupatus est favorem ut titulum regium obtinere possit seque tueri contra Castilianos; Innocentius 2‑us pontifex fuerat iis temporibus; promisit ergo quod regnum suum subjicere velit Pontifici ut feudum velitque tributum solvere; Innocentius ergo reclamantibus Castilianis ei titulum regium tribuit; promissionem suam defuncto Innocentio sub Alexandro 3‑o renovavit et consummavit; hic Pontifex misit ipsi coronam cum bulla solemni, qua etiam anno 1143. Lamaci in comitiis coronatus est; bellum quidem gestum est cum Castilianis, sed favente fortuna semper Lusitanis. Tardius coronatio una cum solutione tributi neglecta est a Portugalis. Decessit 1185. 1179. captus est Alfonsus a Castilianis una cum opido Padajotz; haec tamen captivitas non pessimas sequelas habuit; unice capta loca in regno Castiliano restituere debuit Alfonsus, independens tamen mansit; in Lamacis comitiis etiam ordo successionis definitus est, regnum indivisibile in posterum declaratum, regni successio haereditaria illata est, et quidem pro utroque sexu; primo ergo succedunt omnes descendentes in linea recta, et praeter hos frater regis; etiam foeminae succedunt, et quidem descendentes filiae excludunt fratres parentium – hic casus modo contigit in Portugallia; foeminae tamen clausula sunt circumscriptae, si peregrino principi non nubant; si ergo nubat, ammittit jus haereditatis, ne sic regnum ad peregrinos principes perveniat per foeminam.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
