Latin
3.89 to 3.92
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 3.89-92
Unproofread scanNot analysed yet
Hollandi per hoc magis adhuc fundarunt commercium suum quod societatem mercatoriam erexerunt, quae adhuc existit nomine Ost indische Compagnie, quae ad tantas excrevit divitias, ut cuicumque regno comparari possint; animati per Belgas Angli etiam profecti sunt ad Indias cum magno Portugallorum damno; videns Phylippus 3. pacem facere coactus est anno 1604. et '5‑o, qua tamen Phylippus nihil ex amissis recuperavit, et cum Hollandis '609‑o inducias inire coactus est; Phylippo 3‑o successit 4‑tus anno '621. ; terminabantur hic induciae cum Hollandis, recruduit ergo bellum, quod rursus ex sententia gestum est ex parte Hollandorum; Phylippus enim 4. distractus bellis per totam Europam non potuit jacturam Portugalliae reparare, hinc Hollandi ,quod reliquum adhuc erat provinciarum, sibi subjecerunt, et cum Persis conjuncti fregerunt armis etiam Portugallos, urbemque praecipuam commercialem Diu Persae sibi subjecerunt; non contenti his Hollandi etiam ad Americam animum adjecerunt Brasiliamque eripere volebant Portugallis; hinc societatem Indiae occidentalis erexerunt (Vest-indische) et sic ad annum usque 1638. fere totam Brasiliam eripuerunt Portugallis; imo et ultimum eorum commercium Iaponense astu ipsis extorserunt; nempe Portugalli prioribus temporibus missionarios miserunt ad Japonenses, qui felici successu operati sunt in Japonia, et sic etiam commercium ad se adtraxerunt Portugalli; Hollandi ergo conati sunt suspectos reddere missionarios Portugallos et cum ipsis etiam aliqua ratione religionem Christianam; dixerunt enim missionarios et Portugallos velle Romani Pontifici subjicere imperium Japonense; auxit effectum huius astutiae intercepta unius missionarii epistula ad Pontificem, in qua dicitur multos jam fideles obnoxios esse sedi Romanae; hinc 1638. attrocissimam persequtionem susceperunt in Portugallos, ita ut facile 70,000 hominum trucidata sint, etiam baptisati Japonenses; et sic grati Japonenses commercium cum Belgis inceperunt et actu tantum Belgis patet territorium Japonense ex omnibus Christianis; 1640. etiam in Africa exturbarunt Portugallos suis ditionibus; sed etiam domi diversis malis vexati sunt Portugalli, praemebantur enim diversis exactionibus ob perpetua Hispanorum bella per totam Europam, et ultimatim considerabantur ut populus armorum jure oppressus; expectarunt ergo ultro occasionem jugum hoc intolerabile dejiciendi; hinc jam '638. anno coeperunt quaedam civitates se in libertatem adserere, sed suppressi sunt a Hispanis cum non adfuerit adhuc communis consensus; meliorem tamen occasionem nacti sunt sub Phylippo 4‑o, qui bellis ubique pressus etiam domi cum Catalaunis lites habuit; titulo ergo contra Catalaunos procedendi se armarunt undique irruperuntque in urbes, et praecipue Lissabonam, quam una cum portu et in eo existente classe sibi occuparunt;