# Statistica Europae 3.89-92

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 3.89 to 3.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.89

Hollandi per hoc magis adhuc fundarunt commercium suum quod societatem mercatoriam erexerunt, quae adhuc existit nomine Ost indische Compagnie, quae ad tantas excrevit divitias, ut cuicumque regno comparari possint; animati per Belgas Angli etiam profecti sunt ad Indias cum magno Portugallorum damno; videns Phylippus 3. pacem facere coactus est anno 1604. et '5‑o, qua tamen Phylippus nihil ex amissis recuperavit, et cum Hollandis '609‑o inducias inire coactus est; Phylippo 3‑o successit 4‑tus anno '621.; terminabantur hic induciae cum Hollandis, recruduit ergo bellum, quod rursus ex sententia gestum est ex parte Hollandorum; Phylippus enim 4. distractus bellis per totam Europam non potuit jacturam Portugalliae reparare, hinc Hollandi , quod reliquum adhuc erat provinciarum, sibi subjecerunt, et cum Persis conjuncti fregerunt armis etiam Portugallos, urbemque praecipuam commercialem Diu Persae sibi subjecerunt; non contenti his Hollandi etiam ad Americam animum adjecerunt Brasiliamque eripere volebant Portugallis; hinc societatem Indiae occidentalis erexerunt (Vest-indische) et sic ad annum usque 1638. fere totam Brasiliam eripuerunt Portugallis; imo et ultimum eorum commercium Iaponense astu ipsis extorserunt; nempe Portugalli prioribus temporibus missionarios miserunt ad Japonenses, qui felici successu operati sunt in Japonia, et sic etiam commercium ad se adtraxerunt Portugalli; Hollandi ergo conati sunt suspectos reddere missionarios Portugallos et cum ipsis etiam aliqua ratione religionem Christianam; dixerunt enim missionarios et Portugallos velle Romani Pontifici subjicere imperium Japonense; auxit effectum huius astutiae intercepta unius missionarii epistula ad Pontificem, in qua dicitur multos jam fideles obnoxios esse sedi Romanae; hinc 1638. attrocissimam persequtionem susceperunt in Portugallos, ita ut facile 70,000 hominum trucidata sint, etiam baptisati Japonenses; et sic grati Japonenses commercium cum Belgis inceperunt et actu tantum Belgis patet territorium Japonense ex omnibus Christianis; 1640. etiam in Africa exturbarunt Portugallos suis ditionibus; sed etiam domi diversis malis vexati sunt Portugalli, praemebantur enim diversis exactionibus ob perpetua Hispanorum bella per totam Europam, et ultimatim considerabantur ut populus armorum jure oppressus; expectarunt ergo ultro occasionem jugum hoc intolerabile dejiciendi; hinc jam '638. anno coeperunt quaedam civitates se in libertatem adserere, sed suppressi sunt a Hispanis cum non adfuerit adhuc communis consensus; meliorem tamen occasionem nacti sunt sub Phylippo 4‑o, qui bellis ubique pressus etiam domi cum Catalaunis lites habuit; titulo ergo contra Catalaunos procedendi se armarunt undique irruperuntque in urbes, et praecipue Lissabonam, quam una cum portu et in eo existente classe sibi occuparunt;

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
