# Statistica Europae 3.93-96

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 3.93 to 3.96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.93

Vasconcello gubernator totius provinciae se opposuit quidem cum suis Hispanis, sed captus et trucidatus est, et sic exiguum post tempus tota Portugallia a Hispanis purgata est, regnum ipsum sequutae sunt omnes possessiones Americanae, et Africanae; sola Septa seu Certa in Africa mansit sub potestate Hispanorum; anno '641. congregati sunt in comitiis Portugalli, et de rege eligendo actum est; aderat princeps Iohannes dux de Bragancza, conspicuus vir, et Iohannis Nothi descendentibus !, nempe ex Alfonso filio Notho Iohannis; hic ergo omnibus carus rex salutatus est sub nomine Iohannis 4‑i (Alfonsus 1‑us fuit filius nothi Iohannis Nothi; Alfonsus hic habuit filium Ferdinandum 1‑um, hic 2‑um Ferdinandum, hic Iacobum, hic Theodosium, hic Iohannem, hic Theodosium 2, et huius filius fuit Iohannes 4‑tus). Iohannes hic difficile bellum sustinere debuit cum Hispanis; ipsae etiam aulae Europeae divisae erant inter Phylippum et Iohannem; sic Galli, Angli, Sveci Iohannem pro libero recognoverunt, una cum Hollandis, sed vicissim aula Caesarea Germanica fuit pro Phylippo, aula etiam Pontificis, sed Portugalli paratiores erant ad schisma faciendum quam ut se subjiciat Hispanis; initio enim Phylippus non potuit agere contra Portugallos, ob bella cum Gallis, Anglis; videntes se sic efficere non posse quodpiam, profusis multis pecuniis conati sunt Hispani in ipsa Portugallia seditionem incipere, et necem Iohannis decreverunt, sed per Marchionem de Ajamonte, amico Iohannis, prodita est astutia et remotum periculum; tutus ergo mansit Iohannes. Portugalli ergo saluti suae prospicientes cum Hollandis coeperunt transigere, ne scilicet amplius vexentur provinciae earundem; uterque enim populus pro libertate sua egit; adhaesit tamen utraque pars circa occupatas terras et provincias a Hollandis; bonum tamen commune poscebat, ut pax circa hostilitates, et induciae circa occupationes Hollandorum ineatur, et sic anno sequenti etiam foedus iniverunt ad se invicem defendendas, et hinc comparuit etiam conspicua classis Hollandica Lissabonae, ad defendendos Portugallos, ad 10 vero annos induciae factae sunt circa ditiones occupatas; has tamen inducias neutra pars observavit; nam incolae Brasilienses rebellarunt contra Hollandos et se adjunxerunt Portugalliae, Belgae vero in Indiis orientalibus invaserunt ceteras provincias, sic insulam Ceilo, quam maxima ex parte Portugalli habebant, sibi occuparunt, et sic usque '661, '2, '3. perdurarunt altercationes inter eos donec '669. finalis pax coaluisset inter has nationes, Hollandos et Portugallos; Portugalli vero in usu libertatis suae permanserunt usque nostra tempora semper; Iohannes hic 4‑us rem aerarii optime administravit, suasque non exiguas divitias omnes in bonum reipublicae convertit, et 56 milliones reliquit in 6. anno regni cum anno '653. mortuus esset; successit ei secundogenitus filius Alfonsus, nam Theodosius senior ei praemortuus est; hic Alfonsus nomine 6‑ti venit et per 12 annos regnavit; fuit 13 annorum cum parente privaretur; tutrix eius fuit Ludovica Guzman mater, ex stirpe illustri ducum Medinae Sidoniae.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
