# Statistica Europae 3.97-99

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 3.97 to 3.99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.97

Propterea dissensiones successive enatae sunt, propter quas ipse Alfonsus renunciare debuit regimini; mater enim eius ita coepit negotium educationis, et regiminis, ut illa aut semper aut tamen in longius tempus gubernare possit provincias filii loco; alii dicunt ipsum Alfonsum mentis debilitate et hebetudine laborasse; anno '661, cum majorennis declararetur rex, mater coepit ipsius debilitatem statibus et ordinibus proponere; alii dicunt matrem unum intellexisse cum monachis, qui eam etiam suffoverunt; ordines tamen his non moti urserunt regis institutionem, et hinc '662. rex proclamatus est, quo etiam mater mortua est; bella cum exteris feliciter gesta sunt ad ea usque tempora in Europa, sed infeliciter in Indiis orientalibus cum Belgis, hi enim sensim Portugallos ex una civitate ad aliam repraesserunt, et jam urbem residentiam Goam conati sunt iis eripere; Portugalli ergo ad Anglos se converterunt, qui dein pacem confecerunt inter Belgas et Portugallos; pax haec favens fuit Belgis; debuerunt enim renunciare possessionibus Belgarum in Indiis orientalibus, imo intuitu Brasiliae ipsis aequivalens stipulati sunt Portugalli, anno 1661; haec tamen pactio effectum non habuit, sed iterum recruduit bellum, anno vero '69. finalis pax inita est; procedente bello Phylippus, cum se liberasset a Gallis, omnes vires convertit contra Portugallos, sed nil effecit, adjuti enim erant ab Anglis, Gallis et Belgis. Interim domi frater Alfonsi Petrus vestigia pressit matris suae contra Alfonsum, instigabant enim monachi et adulatores Petrum quod Alfonsus non sit eius mentis, et hinc altercationes enatae sunt; anno 1666. procurarunt Alfonso uxorem Mariam Franciscam Elisabetham ex stirpe Nemosiorum; cum hac ergo Maria conspiravit Petrus adversus Alfonsum, ut eum loco et throno deturbent; Maria enim erat magnanimis, vivax foemina, Alfonsus vero fractus, debilis; facile ergo aures praebuit Petro et eius adhaerentibus; primos ergo passus facit regina, quae eum inpotentem declaravit et divortium petiit; rem hanc omnibus viribus adjuverunt monachi, remque eo adduxerunt, ut Alfonsus post 12 annos gubernii renunciaverit regno, quam renunciationem etiam susceperunt status;

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
