# Statistica Europae 4.104-109

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 4.104 to 4.109. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.104

Interim Ludovicus 14. felicissimo cum successu negotia sua contra Hispanos gessit, provincias Belgico-Hispanicas unam post alteram occupavit, depopulatus est; felix hic progressus eius attentos reddidit Belgas et Anglos, sibique prospiciendum esse censebant; hinc extemplo pacem inter se et foedus contra Ludovicum 14. confecerunt ipsosque Suecos in societatem suam attraxerunt '667, sicque Ludovicus etiam coactus est anno '68. Aquisgrani pacem inire cum Hispanis, et sic ipsum removerunt Belgae foederati ex sua vicinia; paucis enim retentis locis omnia restituere debuit Hispanis; decrevit tamen Ludovicus ultionem gravem de Belgis sumere, quos scivit authores fuisse eversorum suorum projectorum. Interim Vilhelmus 3-us minorennitatem egressus egit apud aulas sibi cognatas, nempe Borussum, et alias, ut vicariatus et capitaneatus ei restituatur; agitata est etiam res in conventu statuum, sed sinistro cum successu; maxime se huic plano opposuit Iohannes Vitt, filius Iacobi Vitt, in carceres conjecti per Vilhelmi parentem; hic dignitate eminuit, et libertatis acerrimus erat defensor; erat autem pensionarius, quae dignitas prima est post vicarium; hic ergo eo status perduxit, ut decernerent hanc dignitatem non esse restituendam, imo Hollandia edito decreto in perpetuum abolevit in gremio suo hanc dignitatem. Ita positis rebus Ludovicus 14. bellum intulit Belgis; omnem enim adhibuit operam ut Anglos a foedere Belgico abstraheret, imo eos contra Belgas secum univit, in eandem sentientiam etiam Suecos cum duobus Germaniae principibus, nempe archiepiscopo Coloniensi et Monasteriensi, perduxit; Belgium copiis terrestribus destitutum fuit, nemo enim exercitus curam habuit a tempore abolitionis vicariatus; Ludovicus ergo magno exercitu eos invadens paucorum dierum spatio tres provincias Geldriam, Transisalanam et Ultrajectensem occupavit, hinc in Hollandiam progressi jam ipsi Amsterodamo imminebant, eamque absque dubio cepissent, nisi laetitiis in urbibus detentus dux Rochefort moram traxisset; interim enim Belgae undique correptis copiis aggeres perruperunt seque aqua undique cinxerunt.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
