Latin
4.110 to 4.111
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 4.110-111
Unproofread scanNot analysed yet
Provinciae ergo hae quattuor consurrexerunt contra tres provincias Gallis subjectas, easque ex communione sua excluserunt ex eo, quod culpa earum acciderit repentina haec Gallorum invasio; alia ex parte populus totam causam in magistratus detorsit, quod dignitatem vicarialem exstinxerint, eoque devenit negotium ut excitatis turbis aliquot in locis dehonestatos magistratus populus dispulerit aliosque substituerit, praetenditque populus, ut extemplo haec dignitas restituatur; his ergo malis adacti status Hollandiae et Zealandiae primi erant qui Vilhelmum 3. renunciarunt; exemplum horum secutae sunt ceterae provinciae, et sic etiam capitanei dignitas restaurata est; populus tamen his non contentus odio maximo ferebatur in Iohannem Vitt ceterosque eius asseclas republicanos et hostes dignitatis vicarialis; erant scilicet duo fratres Vitt, Cornelius erat consul Dorderacensis, Iohannes vero pensionarius; vespertino ergo tempore insultum fecerunt in Iohannem, eumque adeo ignominiose habuerunt ut aegre vitam salvaverit, hinc alia die dignitati suae sponte renunciavit; post paucos dies accusatus est Cornelius coram statibus quod Vilhelmum veneno sufferre voluerit; accusationem hanc juramento confirmavit pagensis chyrurgus Vilhelmus Tischelaar; interim argumenta sufficientia pro eo adduci non potuerunt, hinc cum torturae aliquot gradus sustinuisset Cornelius, lata est in eum sententia exilii perpetui, nempe ut Hagae incarceretur ad dies vitae; ante sententiae huius effectuationem cum eius frater Iohannes eum accederet, ut ultimum vale ei diceret, populus irruit in carceres, ambosque fratres in publicum protractos consecuerunt, et dilacerarunt. Postea Vilhelmus 22 annorum juvenis vicarius renunciatus est, bellum magna circumspectione gessit contra Gallos; terra interim non multas victorias retulit, sed mari meliori Marte pugnatum est; anno tamen sequenti '73. Galli coacti sunt Belgium deserere ex eo, quod Brandeburgicus elector et Leopoldus imperator succurrerit Belgis; tres provincias avulsas per intercessionem Vilhelmi iterum in foedus assumpserunt 4 caeterae provinciae; Vilhelmus ursit per amicos suos ut ipsi conferatur etiam in tribus aliis provinciis vicariatus, et hoc etiam obtinuit, proin jam in 5 provinciis fuit vicarius generalis; interim amici eius his non contenti urserunt ut dignitas haec vicarialis jure hereditario deferatur Vilhelmo; annuerunt etiam status, et sic in hoc Vilhelmo hereditaria facta est dignitas vicarii et hinc Erbstaatshalter nuncupatur, sed tantum ad mares extensa est haec dignitas; tardius tamen etiam ad feminas extensa est haec dignitas (Frisiae vero et Groningae vicariatus permansit penes stripem juniorem, nempe principes Nassovienses). Galli multas clades intulerunt Belgis, et certe funestris exitus fuisset eius nisi ipsi Angli ursissent pacem cum Belgis, ne sic Ludovicus 14. nimis viribus excrescant, et illi incassum vires suas atterant; dein ipse Leopoldus imperator duos principes Germaniae abstraxit a foedere Gallico, nempe archiepiscopum Coloniensem et episcopum Monasteriensem, metu proscriptionis, et sic '75. anno liberati sunt Belgae a caeteris hostibus, et cum solo Ludovico 14-o negotium habuerunt; tandem '78. etiam cum eo pax composita est, qua Belgae in integrum restituti sunt.