Latin
4.123 to 4.127
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 4.123-127
Unproofread scanNot analysed yet
Galli omnia restituere debebant Belgis et Austriacis, Barrier Städte quidem maxima ex parte demoliti sunt Galli, urserunt ergo Belgae, ut Maria Theresia reparari curet, sed ea se excusavit defectu sumptuum, et hinc aliquantum restituta sunt praesidia, sed non omni ex parte. Exorti sunt in Belgio tumultus per populum, in primis in Frisia, ob praestationem certi tributi Accis dicti, seu tributi rebus fungibilibus impositi, hae accisae elocatae sunt privatis; jam generatim omnes tales exarendationes tributorum sanae politicae contrariae sunt; tumultus hic tamdiu duravit donec accisae haec sublatae fuissent, sed paulo post restitui debuerunt propter necessitates publicas, sed sine elocatione. Anno '751. decessit Vilhelmus 4; reliquit filium minorennem, qui modo adhuc nomine Vilhelmi 5-i praeest Belgio; hinc mater ut tutrix administravit eius munere, nempe Anna, Georgii regis Angliae filia; munera militaria princeps Ludovicus Brunsvicensis administravit; exorto anno '60. inter Borussum et Austriacos bello se non miscuerunt, sed principio suo constanter inhaerebant, et totos se commercio dabant. Anno '63. Vilhelmus 5. 16 annorum agens inductus est in conventum statuum; anno '66. qua 18 perfecte annorum majorennis declaratus est, duci Brunsvicensi titulum conspicuum mareschalli dederunt; paulo post uxorem duxit Vilhelmus Fridericam Sophiam, moderni regis Borussiae Vilhelmi sororem, defunctus rex Borussiae Fridericus cessit ei titulo dotis dominium Mondsfort, quod ipse prius occupavit ex hereditate principium Aransionensium, nempe Vilhelmus primus rex Borussiae. Circa '775. annum scimus bellum enatum esse inter 13 provincias Americanas et aulam Londinensem ut gentem metropolitanam, Ludovicus 16. rex Galliae se primus miscuit his turbis, Americanos rebellantes pro liberis recognovit eisque suppetias misit per Franklinum, ut Anglis molestias crearet; Hispani secuti sunt amicitiae causa Gallos; Belgae se quidem indifferentes declararunt, sed spe lucri semper supportarunt Americanis et Hispanis munitiones, arma etc. Angli videntes de 13 provinciis jam desperatum esse cogitarunt ultionem de Belgis sumere ut hostibus occultis; hinc anno '782. eis bellum indictum est inopinatissimum, naves ipsorum, quae in omnibus maribus hinc inde vagabantur, ut gentis neutralis, intercipi curarunt, ingentiaque damna Belgis intulerunt sibique profuerunt; anno vero '83. pacem fecerunt; defectus fuit classis, quamquam status generales commiserunt Vilhelmo adornationem classis, arguebant ergo Vilhelmum, quod ille colludat cum Anglis et sponte non adornet classim, haec res internas turbas causavit in Belgio confecta jam pace, factae enim sunt accusationes omni ex parte contra Vilhelmum, quod ille data opera hoc fecerit; status Hollandiae primi erant, qui eum publice convicerunt et exauctorarunt per modum poenae quod commercium per ipsum tantum passum sit; negotium hoc ad status generales etiam adductum est, ubi etiam pluralitate votorum condemnatus, malis non nihil artibus; ducem vero Brunsvicensem relegarunt ex principibus, eique pensionem 20,000 fl. ademerunt; interim conjux eius Sophia iter suscepit Hagam, ubi status congregati erant, ea ergo intercepta est a tumultuantibus, retentaque est a suo itinere tamquam suspecto; numerus patriotarum seu rebellium semper crevit; interim rex Borussiae Fridericus petiit satisfactionem ob injuriam sorori suae illatam, provinciae spreverunt hoc, non sperantes bellum, interim Fridericus 24,000 militum suorum misit ad Belgicas provincias, quo viso intra paucos dies dissipatus est totus exercitus adveneruntque Amsterodamum Borussi; status generales haec videntes consenserunt in omnia quae rex Borussiae postulabat, et sic triumphabat factio vicarialis, Vilhelmus in integrum restitutus est anno '787; ex rebellibus multi cassati sunt; et rex Angliae et Borussiae in se assumpsit evictionem huius restitutionis vicarialis.