Latin
4.18 to 4.21
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 4.18-21
Unproofread scanNot analysed yet
Maxime exarsit odium omnium cum reducta inquisitione in Belgium multa milia morti tradidisset post abitum suum in Hispania mortua uxore sua prima anno 1559. Constituit etiam in Belgio consilium ex sacerdotibus et monachis constans, qui inquirerent in haereticos, et quamquam hoc tribunal nomine inquisitionis sacrae (exosae summopere Belgis) non uteretur, tamen procedura et effectus eius idem erat; severitas huius tribunalis novum momentum exacerbationis Belgarum fuit; multo enim severiores poenae adhibebantur in Belgio ab hoc tribunali quam in Hispania, ob diversam harum gentium indolem; Hispani enim severi, taciturni, parum inter se conversantes, non exigebant tantam severitatem, quam vivaces, loquaces, audaces Belgae; erravit etiam Philippus in electione consilii status, quod Margarethae gubernatrici adjecit, pro gravioribus negotiis provinciarum dirigendis; in hoc consilio meri tales erant qui Philippo faventes et eius creaturae erant et ipso facto ceteris exosi erant; inter caeteros praecipuus erat cardinalis Granvellanus, qui toti consilio, et ipsi quasi etiam gubernatrici praepositus, sine cuius assensu et nutu nil fieri poterat; hic vero homo ab omnibus odio ferebatur; vix ergo, his constitutis, Philippus discessit ex Belgio, jam enatae sunt dissensiones et morem mandatis regiis vix gerebant Belgae; capacitata fuit gubernatrix de eo quod hae dissensiones componi non possint, nisi cardinalis Granvellanus removeatur; datis ergo plurimis litteris ad Philippum post aliquot annos, nempe 1564-o, publico decreto revocatus fuit ad Hispaniam; negotia tamen administrationis per remotionem cardinalis non multum mutata et meliorata sunt; Margareta enim consiliis aliorum usa est, qui a cardinale non multum differebant; videns Margaretha ultra omnem modum animos Belgarum exulceratos, constituit de vero rerum statu edocere Philippum; effectus huius deputationis et litterarum Margarethae nullus fuit, imo novas poenas adjecit pro inoboedientibus et seditiosis; videntes ergo Belgae omnia leniora media insufficientia esse ad permovendum Philippum, coeperunt proceres inter se communicare consilia suaeque saluti prospicere; decreverunt ergo foedus inter se inire viresque omnes conferre ad succurrendum, si aliquis eorum ad inquisitionem traheretur, aut periculum alterutri imminueret; hoc foedus anno [anno] 1565. factum est sub nomine Compromissi; hoc Compromissum in scriptum redactum est pluribusque articulis auxerunt securitatis propriae causa, et haec quidem omnia ad Dei gloriam et regis bonum et felicitatem promovendam; hoc ergo adhuc non animo seditionis fecerunt; caput huius foederis fuit Henricus Brederod cum 400 circiter aliis baronibus, comitibus et nobilibus; consenserunt in id, ut adhuc semel Margaretham novo supplici libello accederent ad abroganda decreta Philippi; missa nova deputatio est ad Philippum; nobiles hos ingens turba plebis comitata est ad urbem Bruxellam ad Margaretham, quae consternata est hoc confluxu; comes ergo [ergo] Berlemontius, qui ei adstabat, dixit gubernatrici nihil metuendum esse de his geux, seu mendicis; hoc ergo nomen inhaesit deinde protestantibus et instantibus Belgicis, dicti enim sunt Geisii, et ipsi protestantes rebelles pro insigni suo peram mendici (Bettel-Sack) assumpserunt.