Latin
4.2 to 4.8
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 4.2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Tempore eo, ubi regnum Germaniae electivum effectum est, saepe enatae sunt lites inter Germanos et Francos de provinciis Belgicis; tandem inter Othonem 2-um imperatorem, ex stirpe Saxonica, et Lotharium regem Franciae anno 980. conventio inita est de his provinciis (Othonem 2-um dico imperatorem, ante Othones enim controversia erat inter reges Franciae et Germaniae de hoc titulo; cum enim etiam reges Franciae Caroli Magni descendentes fuerint, etiam ii usi sunt hoc titulo, sed Pontifex Germanis attribuit hunc titulum, nempe Othoni 1-o jure exclusivo). Lis ergo definita sic fuit, ut omnes provinciae Belgicae exceptis duabus Flandria et Artesia cedantur Germanis, duae vero hae Gallis maneant. Saec. 10, 11. erant obscurissima pro tota Europa, in quibus mera bella, turbae et altercationes inter gentes vigebant; sub his temporibus saepe potentes nobiles et alii jura majestatica aliaque sibi non competentia jura sibi appropriabant, hinc enatum est systema feudale in Germania et Francia, partim cum consensu regum, partim iis invitis, et hinc factum est ut Germania in complures ducatus, comitatus, principatus divisa fuerit, uti eam et hodie videmus divisam. Idem [accidit] etiam in Belgio accidit; ea ratione qua Germania divisum est in plures dinastias, comitatus, principatus, ex quibus dein 17 provinciae enatae sunt. Statuum tamen, seu subditorum magna mansit semper in Belgio auctoritas; ut enim concilient sibi tales usurpatores, aut donatarii animos suorum subditorum, varias immunitates, privilegia ipsis concedere debebant, et jam ab iis temporibus permansit apud Belgas spiritus quidam libertatis et independentiae; erant status hi 17 sequentes, jam saeculo 11-o, nempe 4 ducatus: Brabantia, Limburgum, Luxemburgum et Geldriae; erant 7 comitatus: Flandria, Artesia, Hannoniae, Hollandia, Zeelandia, Namurium, Zutfania; erant 5 dominia: Frisia, Mechlinia, Utrajectum, Transisolana, Groninga. Antverpia fuit 17-a, quae nomine Marchionatus S. Romani imperii usa est; hi omnes erant vasalli, clientes imperatoris quidem, soli tamen omnibus juribus majestaticis usi sunt; per decursum saeculorum hae provinciae per nuptias, per hereditariam successionem, imo et titulo emptionis ad paucorum dominatum devenerunt, donec tandem ad unius ducis Burgundiae lineae junioris omnes hae provinciae devolverentur; senior enim stirps Burgundica, quae ex Hugone Capeto in Gallia descendit, extincta est 1345; ducatus ergo Burgundiae recidit ad coronam.