# Statistica Europae 4.35-40

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 4.35 to 4.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.35

Hispanicus enim miles ex defectu victualium et stipendiorum urbes celeberrimas Antverpiensem et Ultrajectensem exspoliaverunt et depopulati sunt; publice ergo per magistratus civitatum, quae etiam cum Geisis non faciebant, animati sunt cives ad corripienda arma contra milites Hispanos eosque ejiciendos; et tunc plures provinciae Belgii missis deputatis communem rem fecerunt cum Hollandis et Zeelandis, nempe Brabantia, Flandria, Artesia, Hannonia, Namurium, Utrajectensis et Mechlinia. In urbe Gandano (Gent) inito foedere se conjunxerunt et hinc etiam hoc foedus pactio Gandensis dicta est; hac pactione constitutum est mutuis viribus in eo collaborandum, ut pax restituatur Belgio, ut libertas religionis evincatur, ut miles Hispanus eliminetur, sed de Philippi regis exauctoratione adhuc nihil memoratum est, proin non [adhuc] rebellabant contra eum adhuc; nam si haec concessisset ipsis, prouti egerunt apud eum, pax restituta fuisset; Philippus finxit ad speciem se consentire in hanc pacificationem, occulte tamen decrevit hoc foedus dilacerandum. Misit ergo Philippus fratrem suum naturalem Iohannem Austriacum cum plena potestate rerum gerendarum, qua gubernatorem; non deerant aliqui, maxime in Hollandia et Zeelandia, qui suadebant non esse fidendum Philippo et eius gubernatori Iohanni, caeterae vero provinciae conjunctae cum Hollandis inclinabant in Iohannem; tandem etiam Hollandi et Zelandi retracti sunt ad partes Iohannis sub ea conditione, ut foedus Gandanense solemni edicto nomine Philippi regis ratihabeatur per gubernatorem. Hoc edictum a Hispanis Edictum perpetuum dictum fuit, anno '577. fuit promulgatum; interim paulo post apparuit non vanam fuisse suspicionem Hollandorum; Iohannes enim non multo post hoc edictum hostiliter se gessit, castellum Namuriense expugnavit militiamque Hispanicum illocavit; offensi per hoc Belgae Iohannem hostem reipublicae pronunciarunt decreveruntque eum expellere ex castello Namüriensi, quod et effectuarunt, plurima castella expugnarunt, et aliqua solo aequarunt; post haec confluxerunt Bruxellas ibique ducem Aransionensem praesidem provinciarum crearunt; diffidentes tamen causae suae decreverunt alium Philippo acceptiorem eligendi gubernatorem, hinc Matthiam juniorem filium Maximiliani imperatoris et fratrem Rudolphi imperatoris elegerunt gubernatorem, qui etiam comparuit; auctoritatem tamen eius circumscripserunt status et ordines, dein ei ut locumtenentem ad latus collocarunt dominum Aransionensem; haec tamen omnia summe displicuerunt Philippo; misit ergo Iohanni novas copias et suppetias, quas Alexander dux Farnese adduxit anno '578; eodem anno conflixerunt partes ad urbem Gemblusium; hoc in conflictu Hispani rursus profligarunt Belgas, diversas urbes collimitaneas expugnarunt, spoliarunt; uti Lovanium (Löwen), Philippopolis (Philipsbourg), Limburgum.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
