# Statistica Europae 4.64-68

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 4.64 to 4.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.64

Belgae tamen dolum detegentes non susceperunt eam; eodem anno '98. decessit Philippus; post eius mortem non minori fortuna usi sunt Belgae contra Hispanos ductu Mauritii, sic anno 1600. statuit urbem Neoportum expugnare; Hispanis interfuit impedire ne id fiat; Lebertus ergo copias adduxit contra Mauritium, et fessis adhuc suis copiis aggressus est Mauritium, sed luit etiam; fractis enim eius legionibus dispersit totum exercitum Alberti; post hoc infelix coeptum animos adjecit Albertus ad urbem Ostendam expugnandam, obsessi omni pertinacia se defenderunt, coacti tamen sunt deditionem facere, cum ultra triennium virtutem obpugnantium pertinacia propugnantes detinuerunt; feruntur 70,000 Belgarum occubuisse, Hispanorum vero plura aliquot milibus; 20-a ergo Augusti anni 1603. deditio facta est. Dux Spinola Alberti adhuc duas expeditiones habuit contra Belgas, non tamen multum effecit, quamquam Iacobus rex Angliae, successor Elisabethae, defecerit a foedere Belgico Hispanisque se adjunxerit; imo Belgae inter haec tempora classem Hispanorum in portu Caditano (Cadix) concentratam cinxerunt cogitaruntque in portu classem obpugnare, successit negotium, succenderunt classem eamque fere totam exusserunt ductu Iacobi Heems Kherg, admiralis Belgarum, Spinola vero fuit Hispanorum admiralis; hoc facinoroso actu effectuato diversas urbes Mauritius in continenti cepit, sequenti anno Spinola aliquot urbes cepit; postea ad urbem Antverpiensem expugnandam animum adjecit, succurrit Mauritius oppugnatis, conflixit cum Spinola, sed victus est ab eo; hoc tamen non multum obfuit Belgis; Philippus 3-us videns se viribus non valere cogitavit de compositione harum litium pacemque ursit, quam etiam Albertus et Isabella suasit; convenerunt ergo legati Hagam comitium, ibi cum pax fieri non potuerit, ad minimum ad 12 annos confectae sunt indutiae tamquam cum populo quasi libero; ipsi Belgae habebant magnam causam indutias acceptandi; attritae enim erant vires eorum tantis bellis, dein coeperunt metuere auctoritatem Mauritii principis, qui totum exercitum a nutu suo habebat populoque gratissimus fuit; hinc ut exercitus imminui possit, proin Mauritius quasi auctoritate sua exui, studuerunt pactionem pacis cum Philippo iniri; in urbe ergo Antverpiensi 9-a Aprilis suscriptae sunt 1569, cetera vero permanserunt in statu quo, Belgae nempe in usu commercii permanserunt.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
