# Statistica Europae 4.78-84

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 4.78 to 4.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.78

Mauritius ergo, ut vicarius provinciarum, in diversis urbibus magistratus exauctoravit, nempe eos, qui de contraria secta erant, imo contra ipsum Barnevellium dispositiones fecit, tamquam caput et fautorem turbarum; hic comprehensus et incarceratus est cum multis aliis meritissimis viris, quibus etiam Hugo Grotius accersi meretur; urserunt ergo omnes partes celebrationem synodus, commoratus ergo est clerus Dorderacum, in quo tandem Arminii doctrina damnata est, Gomarii vero sententia canonica declarata; post hoc Mauritius in apertam persecutionem Arminianorum progressus est, multi relegati, sylicio affecti, nempe praecipue ii, qui exosi erant Mauritio; Barnevellius perduellionis reus deprehensus capite plexus est 1619. 16-a Maji, ceteri ad perpetuos carceres damnati [nati] sunt; Arminiani tamen exstincti non sunt penitus, et hodie quoque exstant; interim hoc factum multos adversarios generavit Mauritio, finem tamen hae scissiones in Belgio assecutae sunt cum bellum cum Hispanis renatum fuisset, terminato interstitiorum tempore; Mauritius ergo sua pristina dignitate usus contra Ambrosium Spinola belliducem Hispanorum nominis tamen sui prius partam gloriam obscurare non nihil coepit, , et hoc quidem ob copiam adversariorum suorum quos inter praestantissimos nactus est; Mauritius ex dolore animi in morbum incidit, in quo 1625. obiit, sine legitimis successoribus, naturales tantum duos filios habuit, hinc totus principatus devolutus ad fratrem eius Fridericum; hic ergo princeps Aransionensis cum vicariatu 5 provinciarum evasit, et omnes Mauritii dignitates et honores inter copias obtinuit; hic Hispanos ex Sudfania et Transisalana provincia extrusit circa '29. annum, etiam munitam urbem Silvanducis cepit; anno 1629. Belgae classem argentariam Hispanorum interceperunt, nempe eam classem, qua quotannis argentum et aurum ex America in Hispaniam advehunt; Belgarum dux fuit Petrus Hein, qui insidiatus diu huic classi, tandem eam feliciter cepit, et haec adquisitio non fuit reipublicae totius, sed tantum societatis Indiarum; nam Heinnius fuit societatis commercialis dux belli; his opibus societas in maximum bonum totius reipublicae usa est, exstruxerunt enim magnam classem, ea Brasiliam aggressi sunt, insulam celebrem Curassao expugnarunt Hispanorumque vires cum totius Belgii commodo ubique infregerunt; sub idem tempus Ludovicus 13. rex Galliae non destitit Austriacis et Hispanis molestias facessere, per bellum in Germania intertentum per 30 annos;

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
