# Statistica Europae 4.89-94

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 4.89 to 4.94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.89

Post Friderici mortem ei suffectus est Vilhelmus 2-us filius in omnibus dignitatibus, inter tamen hunc et status graves altercationes enatae sunt, ex quibus turbae intestinae enatae; Vilhelmus enim audax, generosus, et non nihil ambitiosus videbatur Belgis supremum imperium affectare, omnem ergo adhibuerunt conatum ut eum viribus exuant; post pacem enim Vestphalicam coeperunt classem et campestrem militiam reducere, milites dimittere; Vilhelmus tamen obluctatus est his dispositionibus, ut autoritatem suam reservet, interim res tamen effectuata est; Vilhelmus ergo offensus per hoc 6 viros magistratuales comprehendi et incarcerari curavit; factum tamen hoc animos multorum exulceravit, praesertim quod Iacobum Vitt consulem Dorderacensem, virum praestantissimum, incarcerari curaverit; Vilhelmus ergo proposuit negotium hoc statibus generalibus, qui tamen nihil decreverunt, ne ipsum offendant, sed ei suaserunt ut accedat urbes specifice, et urbes decidant num velint reservationem exercitus vel non, interim urbes decreverunt deprecari eius adventum et eum non admittere; offensus per hoc Vilhelmus decrevit vi cogere hos civitates et satisfactionem petere coram statibus et ordinibus provinciarum; jussit ergo exercitum clam nocturnoque tempore versus Amsterodamum proficisci, sed detecta hac eius intentione, apertis cataractis excluserunt eius copias, interim status generales, ut ipsius animum expleant, Biccerum consulem Amsterodamensem dignitate sua removerunt, una cum ceteris 6 incarceratis; dum haec fervebant, anno '650. decessit 6-a Novembris, octo diebus post eius mortem conjux eius enixa est filium Vilhelmum, qui postea nomine 3-ii patri successit; status attoniti abusibus dignitatis vicarialis decreverunt eam vacantem relinquere, ne successores ipsos plane subjugare possint; coacti sunt tamen tardius eam restituere. Anno '652. in molestum bellum inciderunt cum Angliae usurpatore Cromvellio; voluit enim ille etiam ab exteris agnosci ut legitimus imperans, dein cum Scotis etiam habuit bellum; illi enim rebellarunt contra Cromvellium et subesse volebant legitimis principibus Stuardianae familiae; expetiit ergo amicitiam Belgarum et foedus cum ipsis inire voluit, illi tamen partim exhorrentes de eius facto, partim cum negotium dubium viderent, nolebant se determinare; hinc comitem Dorislar oratorem Cromvelli, nec admiserunt pro audientia, imo in ipsa Hollandia occisus est Dorislar per Scotos exules, qui Carolum exulem secuti sunt, Cromvellus ergo satisfactionem postulavit seque ipse gravi bello ultus est; interim enim Scotiam et Hiberniam devicit, et hinc totis viribus contra Belgas vertere potuit, prius tamen secundam legationem misit ad Belgas eorumque exquisivit amicitiam, sed et hi rebus infectis redire coacti sint; interim vero negotia Cromvelii se meliorare coeperunt in Hibernia et Scotia;

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
