# Statistica Europae 4.9-14

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 4.9 to 4.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.9

Hinc Iohannes Bonus rex filio suo juniore donavit hunc ducatum, nempe Philippo Audaci; ab hoc Philippo ergo descendit junior linea Burgundica, ad hanc ergo descendit totum Belgium; extincta tamen in Carolo Audaci linea juniore ducum Burgundiae; unicam filiam habuit Carolus Audax Mariam; haec Maria Burgundica nupsit Maximiliano imperatori, et ex hoc matrimonio natus est Philippus Pulcher, archidux Austriae; cum hac ergo Maria debuisset totum Belgium ad stirpem Austriacam devolvi, cum ea unica haeres fuerit, sed exortum est bellum inter Maximilianum et Gallos; Galli enim ducatum Burgundicum tamquam feudum virile coronae Gallicae sequestrarunt, Galliaeque incorporarunt; Austrica vero stirps accepit comitatum Burgundiae, seu aliquem partem Burgundiae et 17 provincias Belgicas; Maria non diu vixit, ei successit Philippus Pulcher, qui plerumque Gandaviae habitavit cum sua uxore Iohanna, Ferdinandi Chatolici filia, ita ut Carolus filius eius hic natus sit in Belgio, qui etiam successit patri suo, in Hispania defuncto, in Belgio; postquam vero post Ferdinandi Chatolici decessum etiam rex Hispaniae factus fuisset, conjunxit hic Carolus 5. has provincias cum corona Hispanica; Carolus hic intendisse legitur hos provincias in unum corpus colligere, et titulo regni unius eas administrare, ad facilitanda regiminis negotia; hoc tamen coeptum ei non successit ob ampla privilegia et immunitates omnium provinciarum, quae tamen nullo modo induci poterant ad renunciandum juribus suis; permanserunt ergo hae provinciae in suo statu; cavit tamen Carolus solemni edicto ab omnibus provinciis recepto, ne unquam ullo sub praetextu dividantur hae provinciae, ad omne malum divisionis antevertendum; sub hoc Carolo Belgae florentissima tempora habebant; ille enim ibi natus et educatus totus Belga erat, eosque in ipsa Hispania omni modo juvit, navigatio enim, commercium, manufacturas omni modo promovit, faustissimumque sic regimen habuit. Sub ipsius regimine nova secta Lutheri et Calvini erupit ad ipsum etiam Belgium; haec sub Philippo 2-o in rebellionem attrocissimam eruperunt, quamquam jam sub Carolo severissime inquisitum fuerit in haereticos; sub Carolo provinciae Belgii arctissimo vinculo Germanico imperio junctae sunt, imo ipse ducatus Flandriae et Artesiae, qui prius ad coronam Gallicam spectabant, sub Carolo caeteris provinciis incorporati sunt, post victoriam nobilem quam de Francisco rege Galliae retulit.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
