# Statistica Europae 4.95-98

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 4.95 to 4.98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.95

Cromvellus ergo ulturus ignominiam sibi in legatis suis illatam prohibuit ne quidpiam mercium peregrinis navibus in Angliam invehatur; prius enim Belgae navibus suis florentissimum commercium in Angliam habebant; dein navibus praedatoriis Anglicis copiam fecit Cromvellius naves commerciales Belgicas infestandi et intercipiendi; Belgae haec cernentes, mitiora media tentare coeperunt, miserunt legatos Londinium pacis offerendae gratia, sed Angli repressalibus usi eos non admiserunt; interim jam domi suae Belgae classem potentem pararunt eamque dimiserunt ad tuendas naves commercii, archicolassus hujus classis fuit Tromp; Angli etiam expediverunt classem sub commando celebris Blacc ad tuendas naves suas commercii, hae duae classes cum obviam sibi factae fuissent, Anglica classis poscebat, ut Belgica classis plaustra submittat (ein Signal schicken), Belgae tamen id intermiserunt, Angli ergo adorti sunt Belgas enatusque acerrimus conflictus navalis; et sic bellum enatum est quod 3 annis duravit, Angli tamen superiores in hoc bello; his 3 annis 7 decretoriae pugnae habitae sunt, in prima aequo Marte pugnatum est, in 2-a et 3-a Anglis favebat fortuna, in 4-a Belgae victores evaserunt, in 5-a et 6-a aequalis fortuna ambobus erat, in 7-a et ultima ad incitas redacti sunt Belgae, ipse Tromp cum magna militum suorum copia occubuit, et 7 lineales naves partim combustae partim interceptae; Belgae ergo cum ingenti dedecore coacti sunt pacem a Cromvellio praescriptam subscribere; inter caetera jussit Cromvell ut descendentes ex familia Stuard, qui in Belgio latitabant, excedere Belgium jubeant, quod etiam factum est; imo et hoc postulavit Cromvellius, ne unquam ex domo principum Aransionensium vicarios deligant, ipsamque hanc dignitatem in perpetuum exstinguant; et hoc quoque promiserunt Belgae cum maxima sui ignominia, provincia vero Hollandiae hunc ultimum articulum publico decreto firmarunt, quod decretum Lex exclusionis nuncupatum est, anno ergo '654. 9-a Ap. tabulae pacis subsignatae sunt; ab hoc ergo tempore ipsae provinciae munus vicariale exercebant, militaria vero negotia curabant status generales, sed valde etiam negligebatur exercitus, ob nimiam oeconomiam statuum.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
