Latin
5.1.1 to 5.1.2
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.1.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Scotia partem septemtrionalem insulae M. Brittaniae occupat; historia obscura Scotiae extenditur usque 838. annum; Sceltae ! antiquissimi erant incolae Scotiae, quos natali nomine Scotae Gails appelant, Romani vero Caledonios eos dicebant, tardius vero etiam Albaniam dicebant; Celticus his populus abivit procedente tempore in duos populos, in Pictos et Scotos (seu nigros); tardius commemoratur Picti qui Germanicae erant originis; Scotae vero Graecae originis. Uterque hic populus distinctum regnum habuit in Scotia, et continuis bellis se lacessiverant; si tamen periculum externum imminuit, causam communem faciebant; ad extremum per exstinctionem regnantis familiae Pictorum devolutum est ad Kennetum regem Scotiae etiam regnum Pictorum, jure et nomine matris suae anno 838, et ab eo tempore tantum Scotiae regnum cernitur; ab hoc aetate incipit 2-a epocha, quae ad 1289. extenditur; usque 1034. continua serie succedebant mares jure masculino, 15 reges, ultimus ex iis fuit Malcolmus 2-us cum quo expiravit Keneti 2-i stirps mascula; ab 1034. usque '289. regnarunt etiam descendentes mares ex Keneto, sed jure femineo, 12, qui omnes ex duabus filiabus Malcolmi descendebant, nempe ex Batrice et Doaca; ad haec tempora viguit senioratus; ultimus deficiens fuit Alexander 3. qui 1289. emortuis prolibus decessit, habuit quidem filiam Margaretham, quae nupta fuit regi Norvegiae Erico, sed praemortua est; reliquit tamen filiam Margaretham, quae desponsata fuit Eduardo regi Angliae, sed illa in itinere decessit; regnante hac stirpe Kenetica religio Christiana florere coepit. Epocha tertia est regiminis tempus stirpis Baleol et Bruczii; haec ab 1289. usque 1371. extenditur, quo tempore alternatim jam ex una, jam alia stirpe succedebant; Eduardus 1-us rex Angliae immiscuit se litibus cognatorum horum, hinc Ioannem Baleol regem fecit ea lege, ut se vasallum diceret Eduardi 1297; puduit Ioannem et Scotos huius subjectionis, hinc involuto Eduardo in bellum excussit jugum servitutis; armata manu comparuit Eduardus, Ioannes victus est et Londinum deductus, et ipsi Eduardo juramentum subjectionis deposuerunt; per opportunitatem tamen belli Gallicani Scotae deficientes Bruczeum regem proclamarunt; post ipsum regnavit David Brucze.