Latin
5.1.10 to 5.1.13
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.1.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
Henricus hic Darley consentiente uxore jugulatus est per Iacobum Botevell, cui nupsit Maria; Iacobus [comes] Muraviae comes, frater naturalis Mariae, seditionem movit contra Mariam, quae victa bello incarcerata est, profugit tamen ad Angliam, ubi capite plexa est anno '587-o. Ei successit Iacobus 6-tus ab anno '566; habuit 4 tutores; prius erat Iacobus Muraviae comes, qui '570. ex insidiis occisus est; dein tutelam gessit Mathias Stuard, comes Lenociae, qui '71. ex insidiis occisus est; ei sucessit Iacobus Arrestui comes Marniae, qui '72. mortus est; Iacobus Duglas comes Morton, qui usque '587. tutelam gessit, quo maiorennis evasit Iacobus; regnavit ad '603. annum in sola Scotia; mortua vero eo anno Elisabetha successit ei etiam in Anglia; et ab hoc tempore incipit nova epocha, nempe Unionis; regnavit ergo ab anno '603. nomine Iacobi 1-i in Magna Brittannia;