# Statistica Europae 5.1.3-9

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 5.1.3 to 5.1.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.1.3

Tempore Eduardi 3-ii pax confecta est cum Scotis, et juri renunciarunt Angli in Scotiam; sponsalia inita sunt inter Davidem Brucze et Ioannam Eduardi 3-ii sororem; Robertus '329. decessit. Successit ei David, sed sub tutela Eduardi Baliol; hic provocando ad jus patris sui usurpavit ipse regiam dignitatem opera Eduardi 3-ii, et hinc idem juramentum subjectionis juravit regis Angliae; interim '342. anno David opera Gallorum recuperavit regnum suum; comparuit ergo Philippina Eduardi 3-ii uxor, quae fregit '46. Davidem eumque captum ad Angliam retulit, ubi 11 annis incarceratus detinebatur, postea vero, '357-o nempe anno, regno restitutus est; non habuit descendentes, egit ergo ut ad Robertum, sororis suae Majoriae filium, deducat successionem; anno ergo '371-o incoatur nova epocha stirpis Stuardianae, quae usque '603. annum duravit; Maioria enim haec Roberti filia et soror Davidis nupta fuit Valtero Stuard, qui ex ea filium Robertum suscepit; hic Robertus 2-us successit Davidi; regnavit pacifice usque ad '390. annum; ei successit Robertus 3-us; hic '406. ex animi morbo decessit, ob infelicia fata et bella sua; eius filius Iacobus 18 annis detinebatur captus apud Anglos, hinc interregnum erat. Anno '424. restitutus est regno, Vilhelmus Atoliae comes eum trucidavit per seditionem; successit ei filius Iacobus 2-us, qui anno '460. in bello Anglicano occubuit; ei successit Iacobus 3-us; hic astrologiae summe deditus neglexit curas regni, hinc offensi cives in eum conjurarunt; victus a seditiosis peremptus est in fuga '488. anno; ei successit filius Iacobus 4-tus; hic usque '513. annum vixit, pugnando contra Anglos occubuit; ei successit Iacobus 5-tus, hic decessit '548. in flore aetatis; cum ipso in sexu masculo exstincta est stirps. Reliquit Mariam filiam, quae ei successit sub tutela Iacobi Hamilton comitis Aramiae; hic reformatae religioni addictus infensum reddidit sibi clerum et viduam reginam, hinc eiectus est etiam ex tutela et Maria mater suscepit tutelam; anno '556. decessit Maria tutrix, et filia regina proclamata est; nupta fuit Francisco regi Galliae, qui '60. anno decessit; redux in Scotiam nupsit cognato suo Henrico Darley, ex quo genuit Iacobum 6-tum.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
