# Statistica Europae 5.1-2

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 5.1 to 5.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.1

Regnum Angliae nomen Magnae Brittanniae sortitum est post unionem incorporativam cum regno Scotiae, et tandem etiam Hiberniae regno; hoc tamen est tantum adnexum regnum et nomine M. Brittanniae non venit. Duo haec regna Anglia et Scotia insula compraehenduntur; antiquitus tota insula haec Albion dicebatur; 1000 et 100 annis ante Christum natum populus Britarum incoluit hanc insulam, et ab eo tempore Anglia seu pars meridionalis dicebatur Britania, pars vero septemtrionalis, seu Scotiae, dicebatur Chaledonia. ( Brittania ergo simpliciter est antiqua Anglia; Brittania Magna est hodierna Anglia et Scotia; Brittania Minor est provincia hodiernae Galliae). Antiquissimi nobis noti incolae Angliae sunt Celtae qui ex Francia in eam pervenerunt; vero simile enim est Angliam cum Gallia prius connexam fuisse et terraemotu separata esse haec regna, exiguum enim maris fretum Manch dictum intercedit; his Celtis se adjunxerunt Britae, incerti originis populus, hique populi se conjunxerunt; non tamen vixerunt sub communi imperio hi populi, sed in diversas civitates divisi, quarum quaevis suum principem habuit; ipsa haec civitatum multitudo incremento eorum obfuit, bella continua inter se habuerunt seque attriverunt; in hoc statu vixerunt populi, cum Iulius Caesar populos Gallicos subegisset; subacta Gallia transcensoque freto binas expeditiones suscepit in Brittanniam 50 annis ante Christum natum, neutra tamen effectum habuit; recessit ergo Caesar, obsides tamen secum accepit, securitatis in Gallia vicina gratia; nempe Britae interim invadant Galliam. Post Christum natum anno 46. regnante Claudio imperatore, Paulus Plautius bellidux tertiam expeditionem suscepit profligatisque incolis subegit imperatori suo partem huius insulae; fixo semel pede in insula hac, sub diversis imperatoribus susceptae sunt expeditiones, sic 78. anno Vespasiano regnante Iulius Agricola dimidiam jam huius insulae partem, nempe totam Angliam hodiernam, subegit; hic Agricola primus detexit Albion perfectam insulam esse, quod ad ea tempora Romani ignorabant.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
