# Statistica Europae 5.103-106

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 5.103 to 5.106. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.103

Henricus tamen comes Lancastrensis se fuga salvavit in Galliam ibique clam exercitum conquisivit; ubi Richardus nil mali suspicans genio suo indulgens in Hiberniam discessit, interim ergo Henricus comes cum exercitu comparuit in Anglia; Richardo vero nuncius adferri non potuit, referunt enim scriptores quod per septimanas contrarius ventus flaret, qui impediret communicationem cum Hibernia, et cum ei etiam nunciatum fuisset, moram nexuit in Hibernia, aliis committens negotia sua; qui cum mediis destituti fuissent, exercitum colligere non potuerunt; advenientem ergo Richardum Henricus comes exercitu validissimo stipatus eum ! cepit et ad abdicationem regni in carceribus coactus est; post eius detronisationem Henricus, qui negotia ubique optime gessit, rex nomine 4-i electus est per proceres, tardius Richardum trucidari curavit, cum videret turbas propter eum enasci multosque inclinare in eum throno restituendum, et sic per dethronisationem Richardi Henricus comes rex est proclamatus; cum hoc rege incepit stirps Lancastriensis regnare, quae per Eduardum 3. conjuncta fuit cum Richardo; habuit tamen Henricus per 13 regiminis sui annos perpetuas molestias cum suis agnatis; sic vivente adhuc Richardo exarsit conjuratio contra Henricum 4-tum ad restituendum Richardum, cui conjurationi adstabant Galli, detectam tamen supressit Richardumque, ut pomum discordiarum, sustuli in carceribus curavit sub initium anni 1400; hanc conspirationem duae aliae secutae sunt, quos tamen omnes suppressit; Scotos concitarunt contra eum agnati, sed et hoc bellum pari fortuna et dexteritate terminavit; Valliae incolas etiam concitarunt contra eum, et in ipsa Anglia turbas excitarunt: sed cum unionem eorum impediret prudentia sua, fregit utramque partem malecontentorum; profugi rebelles se in Scotiam receperunt, et cum his paulo post proruperunt in Angliam, sed et ex hac parte sibi securitatem procuravit; inter haec anno '413. decessit; reliquit filium Henricum nomine 5-ti; hic in prima aetate sua exiguas spes de se fecit, admotus tamen regimini eminentissimus Angliae regum evasit, curam suam eo direxit, ut nomen et gloriam gentis suae recuperaret in Gallia; praetextum belli sumpsit ex jure Eduardi 3-ii in regnum Galliae; occasionem optimam nactus est ex turbis in ipsa Gallia enatis, eo discessit, ut per ablegatos Carolo 6-o regi Franciae nunciaret, ut decedat regno suo, quod jure proaviae suae Isabellae ipsi competit, verum repulsam passus bellum Gallis indixit; eo tempore bello intestino impliciti erant Galli; nam Carolus 6. successit patri suo Carolo 5-o qua minorennis, sub tutela ergo aggressus est imperium, propter hanc tutelam jam enatae sunt lites et turbae inter proceres, cum vero ipse regnare coepisset, Carolus 6. mente captus est delirareque coepit, indiguit ergo administratore, hinc inter Ludovicum ducem Aureli fratrem Caroli 6-ti, et Philippum ducem Burgundiae, patruum Caroli enatae sunt lites attrocissimae, donec status et ordines Philippo ob experientiam rerum gerendarum dignitatem hanc deferrent; non obstante hoc Ludovicus non cessit, sed se ingessit in curatelam et hinc totum regnum dividebatur in Burgundicam et Aurelianensem factionem, inter quas ad arma quoque deventum est non nunquam.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
