# Statistica Europae 5.112-114

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 5.112 to 5.114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.112

Henricus, cum in aestu maiore exercitu suo acceleraret iter, contraxit morbum, in quo etiam defecit anno '422; ei successit filius Henricus 6-us, qui etiam a rebellibus ut rex Franciae agnitus est; erat quidem minorennis, hinc patrui duo Ioannes dux Betforczius, qui Francia praeerat, dux vero Godfredus Glocester in Anglia praeerat; primis annis ad maximas incitas redactus est Carolus Delfinus, seque recipere coactus est ad sterilissimas extremas provincias, etiam sicarii pro eo interficiendo emissi sunt; interim diversis circumstantiis emergentibus se rursus erexit, non parum contulit ad eius fortunam Puella sic dicta Aurelianensis; comparuit nempe puella quaedam, vilis originis, quae dicebat se divinitus missam fuisse, promisitque consilia optima et eventus felicissimos, si exercitum ei committeret; promisit urbem Aurelianensem ab obsidione Anglorum …, dein promisit coronationem regis Caroli Remis; haec puella indubie ab ipso Carolo instigata fuit, ut superstitiosorum et desperantium militum animos erigeret; successit stratagema hoc, milites Galli, qui jam in procinctu erant Carolum deserere, erecti per hoc resumptisque animis Anglos ab obsidione reppulerunt; Angli vero hoc rescientes desperare coeperunt, Carolus ergo per medios hostes cum suis perrupit Renos usque, suique coronationem suscepit, puella vero haec tardius ab Anglis intercepta ut saga combusta est. Alia causa felicium progressum Caroli sunt enatae dissensiones inter Philippum Bonum et Betforcium, ob quas Philippus reconciliatus est Carolo eique adhaesit contra Anglos; causa dissidiarum fuit Iacobina, quae duci Glocesterio nupsit repudiato Ioanne marito suo proximo agnato Philippi, Philippus ergo Bonus bello in ipsa Anglia petiit Glocesterium; anno '431. Henricus Parisiis quidem coronatus est in regem Galliae, sed hoc non multum praefuit, in praeceps enim ruebant negotia Anglorum in Gallia; videntes enim urbes Galliae res Caroli erectas esse, sponte se ei subjecerunt; ipsa Parisina urbs, postquam 17 annis subesset Anglis, anno '436. Carolum recepit ut regem legitimum; his temporibus, nempe '444, indutiae initae sunt cum Gallis, et tunc jam in Anglia enatae sunt turbae et conjurationes adversus Henricum; enatis his turbis Carolus sub praetextu excessuum ab Anglis patratorum indutias rupit, et sic bellum usque '453. continuatum est; his bellis Carolus non tantum suas provincias, sed etiam feuda Anglorum recuperavit, et Anglos ex universa Francia excepta urbe Caleto ejecit.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
