# Statistica Europae 5.115-117

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 5.115 to 5.117. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.115

Lis exorta est in Anglia inter Henricum 6-tum eiusque lineam Lancastrensem, et inter lineam Iorc seu Eboracensem, quae lis dicebatur lis inter duas Rosas; Lancastrenses enim rosa rubra, Iorc alba utebantur; dicebant enim Eboracenses Lancastrienses injusto possidere regnum Angliae; videbant enim Eboracenses alienatos esse animos Anglorum a Henrico 6-o ob male gestas res Gallicas, dein segnis Henricus Margarethae uxori et ministris petulantibus negotia omnia regni commisit; Richardus ergo Eboracensis primus consurrexit contra Henricum sibique conatus est procurare regnum ex eo, quod utraque haec stirps descendat ex Eduardo 3-o; nam tertius filius Ioannes dux Lancastriae erat proavus Henrici 6-ti, quartus vero Eduardi filius erat Edmundus, ex quo descendit Richardus Eboracensis; sed Richardus hic per sexum femineum descendit ex Lionello secundogenito filio Eduardi 3-ii, ergo duplici ex jure petiit et postulavit successionem, quamquam Lionellus nunquam ad successionem devenisset; erupit ergo bellum inter hos duos; ad initium Richardus Henricum devicit, et ipsum quoque cepit, et tunc Richardus protector renunciatus est; interim Henricus ex carceribus elapsus est restauratisque rebus suis vicit et profligavit Richardum ad Hyberum ad annum 1455; interim Richardus comes Varvicensis, agnatus Richardi profugi, aggregatis suis fregit Henricum eumque cepit; redux ergo Richardus Iorc denuo renunciatus est protector; constitutum ergo est ut Henricus dignitati suae renunciet, Richardus protectoris titulo gaudeat, eoque decedente eius lineam spectet successio, non Henrici; haec tamen pax non fuit diuturna; uxor enim Henrici Margareta ad Scotiam profugit, ibi valido exercitu comparato irrupit in Angliam contra Richardum; occassione huius conflictus Richardus captus est et trucidatus cum multis aliis eiusque exercitus fractus, seditiosi tamen filium Richardi Eduardi ! titulo regio insignitum substituerunt parenti anno '61; hic devicta regina dissipatisque aliis rex proclamatus est nomine Eduardi 4-ti, primusque fuit ex Eboracensi stirpe;

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
