# Statistica Europae 5.145-146

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 5.145 to 5.146. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.145

Henricus hic utut primis annis charum se omnibus reddiderit, tamen ultimis vitae annis se odiosum coepit reddere per severitatem suam, in crudelitate non nunquam exorbitantem; inivit in ordine 6 matrimonia; primum erat cum Chatharina Arragonica cum qua 20 annis vixit, et genuit Mariam cum ea; divortium cum ea fecit; haec usque '536-tum annum vixit. 2-a eius uxor fuit Anna Bolenna, haec filiam Elisabetham ei genuit, cum hac ab anno '32. usque '36. vixit, quo eam decapitari curavit, adulterii accusatam. 3-a eius uxor fuit Iohanna Sejmuria, haec Eduardum ei genuit, et enixo eo eodem anno decessit '537-o. 4-a fuit Anna Clivia, Ioannis 3-ii ducis Clivensis filia, hanc anno '40. duxit, sed paulo post eam remisit, ut fertur intactam, ob corporis vitium. 5-a fuit Chatarina Hovarda, Edmundi ducis Nordfolci filia, hanc adulterii accusatam, cum eam nauseasset, capite plecti curavit; post hanc 6-tam duxit Chatarinam Baar, Ioannis Nevils comitis Latimir filiam; haec eum supervixit, quae post eius mortem Seimurio duci nupsit; prouti odebat matres, ita odium in liberos eorum derivavit, hinc Mariam et Elisabetham incapaces regiminis declaravit voluitque Eduardum tertiogenitum succedere; morti tamen proximus mutavit consilium, filias declaravit capaces regiminis, cum videret etiam filium imbecilem esse; anno '547. decessit Henricus; ei successit Eduardus, qui sex annis tantum regnavit; regnum sub tutela Ioannis Seymurii avunculi sui gubernavit, qui Protectoris nomine gubernavit regnum; hic maxime curavit, ut projectatae a Henrico nuptiae inter Eduardum et Iacobi, Scotiae regis, filiam Mariam in effectum deducat; interim Galli omnimode conati sunt potentem hanc sponsam pro Francisco coronae herede suo eripere, ut sic Scotiam cum Gallia connectere possint in posteris; nutabant Scoti donec plures et plures in partes Gallorum propendebant; Seymurius ergo putabat Scotos terrendos esse, hinc eis bellum intulit repetitisque vicibus eos fregit, sed in tantum etiam abalienavit eos, ut ex proposito Gallis cedendam Mariam studerent; tandem etiam Parisios educanda data est Maria; hoc politicum infortunium fuit dein causa depositionis, et etiam mortis Seymurii; excidit enim ex gratia regis per fratrem suum Thomam et comitem Tudley, hinc Seymurio tutela interdicta fuit; suasit Tudlei ut cura principis integro senatui committatur, non uni, ipse ergo praeses huius senatus electus est, finem ergo bello Gallicano et Scotensi imposuit; in Galliam reservavit Angliae omnia jura quae prius habuerunt, urbem Bononiam restituit gratis;

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
