# Statistica Europae 5.147-150

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 5.147 to 5.150. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.147

Reformatio longe lateque digressa est in Anglia sub his protectoribus; exercitium Chatolicae religionis prohibitum; Ioanes Tudleus non contentus protectoris titulo cogitabat etiam ad stirpem suam devolvere, usus est mediis ad hoc; hinc Saymurium de medio tollendum decrevit, et reipsa publice accusatum per conductos proditores morti eum traderet; hoc perfecto cogitavit Tudleus familiam suam proximius conjungere cum stirpe regia, hinc inter Gilfordum filium suum et Ioannam Gray conciliavit nuptias; haec Ioanna Gray habebat primum jus ad regnum post Eduardum et duas eius sorores; Henricus enim 8. rex Angliae habuit sororem Mariam, quae Ludovico 12. regi Galliae nupta fuit, sed hoc mortuo nupsit duci Carolo Suffolcensi, ex quo nata est Maria filia, quae nupta fuit Henrico Grayo duci Dorset et Suffolcc, et horum filia erat Ioanna, proin ea descendit ex Henrico 7-o rege sororque fuit Henrici 8-i, proin primum jus habuit ad coronam; restabat ergo tertium adhuc, nempe ut sorores duae Eduardi incapaces declarentur; regem ergo debilem, egrotum persuasit ad exheredandas sorores suas ex causa religionis, Maria enim fuit Chatolica et Elisabetham dicebat debere excludi, ut Maria excludi possit, secus nec eam excludi posse; edidit ergo decretum, a statibus confirmatum, quo sororibus successio adempta est, et Ioannae Grayae addicta; nil ergo suberat quam mors Eduardi, et reipsa '553. non sine suspicione veneni decessit; post eius mortem Ioanna Tudlei, nata Gray, regina proclamata est per Tudlei protectorem, vi testamenti fratris Eduardi; Maria absens fuit, sed datis litteris ad senatum jus suum erexit clamque patronos quaesivit sibi Maria, quos etiam plurimos deprehendit, quos nempe justitia causae permovit; tandem ad arma deventum est; cum tamen tota urbs Londinensis Mariam proclamasset reginam, secuta sunt multa milia militum aliorumque potentum; ipse Ioannes Tudlei necessitati cedens eam recognovit reginam publiceque reginam proclamari curavit; his peractis advenit Maria utque regina urbem ingressa est;

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
