# Statistica Europae 5.173-177

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 5.173 to 5.177. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.173

Elisabetha ergo suscepit fovendos Hugonotas, ut Gallis molestias causaret; Hugonotae Anglis Portum Gratiae in pignus dabant, quem enim occuparunt, et sic Elisabetha omnes machinationes aulae Parisinae a suo regno avertit; interim circa '64. annum turbae in Scotia recruduerunt, et in apertam seditionem negotium abivit; causa maxima huius fuit frater naturalis Mariae C. Moraviae, accessit etiam vitae ratio Mariae; haec enim vidua facta nupsit Henrico Darley, cognato suo, descendebant enim ambo ex Iacobo 4-o rege Scotiae, Maria ex masculina, Darley vero ex feminea stirpe descendit; nam Iacobus 4. habuit filiam Margaretam, quae principi Stuard juncta fuit, comiti etiam Lenociae, hic genuit cum ea Carolum filium et Henricum comitem Darley, cui nupsit Maria, qui suscepit etiam titulum regis Scotiae; coepit torpescere amor inter conjuges, Maria enim capta fuit amoribus Davidis Ricci, qui titulo musicae pervenit ad aulam Mariae, ubi postea intimus minister factus est; offendit haec res maritum, fratrem, et omnes proceres, hi regis selotipiam magis excitarunt; ipse ergo rex conspiravit in necem Davidis, id quod inter prandendum accidit; ipse rex pluribus nobilibus stipatus irruit in cabinetum Ricciumque extractum consecuerunt; hoc factum adeo excerbavit reginam ut decrevit caedem mariti, quam etiam effectuavit per Georgium Botvell, cui dein nupsit Maria; caedes praestantis huius viri vehementer irritavit populum, et multum ad seditionem contulit; Maria quantum potuit restitit, sed concusso exercitu capta et incarcerata est per suos, Botvell vero fuga se salvare debuit in Daniam; jussa ergo regno se abdicare filioque suo Jacobo 2-o cedere regnum; Jacobus erat infans unius anni, eius tutor electus est Iacobus Muraviae comes; elapsa est quidem regina ex carceribus, fortunam suam ibi tentavit, sed victa rursus fuga se coacta est salvare ad Elisabetham cognatam suam, a qua sperabat meliorationem sortis suae, anno '68.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
