# Statistica Europae 5.18-23

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 5.18 to 5.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.18

Ethelredus ergo rex Imprudens Danorum in necem conspiravit, deductum est in effectum consilium, unoque eodem tempore multa milia eorum trucidata sunt; hanc injuriam ultus est rex Danorum Zveno Barbae Fuscatae, validoque cum exercitu transivit in Angliam, seque cum Nordhumbrianis suis conjunxit, et sic internecina clade Ethelredum fregit, eumque ultimario ! e regno suo excedere coegit, quamquam multa praestanter gesserit et viriliter contra Danos, sed optima eius coepta perfidia generi sui Edvini de Stercia prodita sunt Zvenoni; anno ergo 1012-o se recepit Ethelredus ad Brittanniam minorem Galliae; anno 1014. occisus est in Anglia Zveno victor totius Angliae (fertur in exspoliatione ecclesiae Divi Edmundi repentino ictu, quasi ab angelo capite plexus esse). Post huius funestam mortem successit ei filius Canuthus; comparuit tamen Ethelredus cum exercitu, sed rejectus decessit anno 1017. Ethelredo successit Ethmundus, qui ferrei lateris dictus est, seu Ironside; continuatum est ergo bellum inter hos duos, belloque diu gesto convenerunt ut duello dirimerent litem sanguinique suorum parceret; huius duelli occassione Canuthus vulnere sauciatus est primus, proin Ethmundo cedere debuisset totam Angliam, sed imprudenti consilio se persuaderi coepit et permisit ut regnum ex aequo dividerent. Interim Ethmundus adhuc tempore divisionis siccarie e medio sublatus est; Canuthus ergo residuus convocatis statibus ex iis quaesivit an Ethmundi consanguineis quidpiam juris esset in regnum Angliae, et cum status ad eius nutum responderent filios et fratrem Ethmundi nihil superesse juris in regnum, Canuthus cum consensu Anglorum regnum totum obtinuit; mortua ergo uxore sua duxit Emmam, viduam juvenem Ethelredi regis, laudabiliterque gubernavit usque dies vitae suae Angliam, Daniam et Norvegiam; decessit anno 1036, tria sua regna divisit inter tres filios suos; Anglia obtigit Haraldo Leporipedi (ob cursum velocem sic dictum); hic nulla re innotuit, imo nimia voracitas eius a scriptoribus exploditur; interque commessandum repente decessit, tantaque voluptate et gaudio affecti sunt eius subditi ut publicis festivitatibus celebrarent eius mortem; evocatus ergo est Canuthus 2-us frater eius ex Dania, qui Durus dictus est, hic anno 1042. decessit, et cum eo stirps Danica exstincta est Anglique liberati sunt a jugo Danorum.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
