# Statistica Europae 5.182-184

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 5.182 to 5.184. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.182

Philippus suscepit expeditionem illam notam classe sua invincibili, propter adjutos Belgas rebelles; quod Maria in articulo mortis vindicem Deum et Philippum provocaverit omneque jus ei cesserit; dein quod Pontifex executorem sententiae excommunicationis delegerit Philippum; concurrit Belgium foederatum omnibus viribus ad sustinendam Elisabetham, praestolabantur classe sua Angli et Belgae in freto Caletano, Belgas vero Hispanicos, qui se conjungere volebant cum classe invincibili, dispulebant !, aggressi dein secundis pro se, contrariis vero ventis pro Hispanis, ad internecionem deleverunt Hispanos, cum ne unius quidem navis periculum haberent Belgae vel Angli. Bellum tamen continuatum est cum Hispanis usque annum 3-um futuri saeculi, secunda plerumque pro Anglis fortuna; cum Henrico 4-to rege Galliae foedus inivit etiam Elisabetha contra Sacram Ligam, quam Philippus fovit, et sic omni ex parte Hispani aggressi sunt, et infestati. In Hibernia tamen multum obfuit Philippus Elisabethae, adjuvando rebelles Chatolicos, praesertim circa '596-um annum, ubi C. Essex, celebris belli dux Elisabethae, cladem accepit a Hibernis; comes tamen Mond-Schoa, devictis auxiliariis Hispanis, fregit rebelles cepitque ducem eorum Tirpoen, caput seditionis, et sic tamen circa '602. redivit Hibernia ad obedientiam decapitato Tirpoen; anno '603, anno aetatis 70, post 45 regiminis annos, ante mortem suam coram parlamento eo rem perduxit, ut Jacobus rex Scotiae eligeretur successor eius in regno. Regina haec a protestantibus laudium ! cumulis ad astra effertur, Chatolici ad imum reprimunt; fatendum tamen eam magnam ingenio fuisse. Proci eius praecipui hi erant: Philippus 2. rex Hispaniae, Ericus rex Scotiae, Carolus archidux Austriae, Henricus dux Antegavensis, postea Henricus 3-us rex Franciae, Franciscus dux Alenconius, frater Henrici; Comes Laicestriae; omnes hos per plurimos annos distraxit, speque lactabat, ut sic diversas aulas sibi demolliret, nulli tamen nupsit. Ipsa regnante efflorescere coepit commercium Angliae in Russia; manufacturae, fabricae praestantissimae erigebantur per Belgas profugos ex sua provincia, circa pannos, materiasque sericeas. Commercii Persici quoque originem Angli Elisabethae debent '569-o anno; item et commercium Levantinum (ad partes maris Mediterranei orientalis); fundavit societatem Levantinam; rem monetariam ad meliora principia reduxit, detectis Gineae littoribus, in quibus detecta est magna auri vi, primi aurei nummi in Anglia cussi sunt, quae inde adhuc Ginee dicuntur (9 fl. valent). Agricultura sub ipsa ad summum florem pervenit; incunabula coloniarum Anglis adscribenda in America, praecipue in Virginia (quae ab Elisabetha caelibe, quae eam occupari curavit, sic nuncupabatur). Commercium Indiae orientalis sub ea efflorescere coepit. Ipsa res litteraria, cultura linguae patriae sub ipsa prima effloruit, prius enim Gallica florebat in Anglia; Bibliam sacram traduci curavit in linguam Anglicam; monopolia sustulit, multaque alia laudabilissima gessit, ut adeo inter maximos Angliae reges merito numerari possit.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
