# Statistica Europae 5.2.1-6

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 5.2.1 to 5.2.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.1

conatus est omni modo haec duo regna connectere, effectuare tamen id nequivit, ob jurium disparitatem; titulum tamen regis Magnae Brittaniae suscepit; ab hoc ergo tempore cessarunt continua bella inter has duas nationes; non deerant tamen malevoli qui ipsum ejicere volebant e regno eique substituere cognatam suam Arabelam, quae descendit ex Margareta, et filia comitis Lenociae fuit, huic destinabant maritum ducem Sabaudiae, qui aeque Chatolicus fuit ac Arabella; conjurationi huic adhaeserunt multi Chatolici, et exterae quoque aulae nutriebant eam, sed detecta fuit opportune conspiratio, supplicio affectis capitibus extincta est conjuratio. Mitius tamen egit cum his conjuratis, hinc incurrit suspicionem apud suos, quasi ipse sacris Christianorum magis faveret quam Calvinianae professioni; Iacobus hic fuit quidem in litteris amoenioribus versatissimus, sed non admodum in politica. Pacificus fuit admodum, non novit omni ex parte rationem status suorum temporum, hinc ut mollioris et effeminati animi homo incurrit odium suorum; hinc illud: rex erat Elisabeth, regnat regina Jacobus; praesertim cum primis statim regiminis annis praejudiciosam pacem cum Hispanis inivisset, qua se obligavit ad numquam ineundum foedus cum Belgis foederatis. Hinc etiam conjuratio Pullveraria explicanda est, quae per Chatolicos contra regem et totum parlamentum directa fuit; conjurantes enim decreverunt supposito pulvere pyreo aedes Vestmonasterienses (Vestminsterhall), in quibus parlamentum considere solet, in auram ejicere sicque protestantes una cum rege enecare; 30 enim dolia et in quovis dolio 3 centenarios, proin 90 c. pulveris pirei intulerunt in cellariam; pridie tamen eius diei, quo peragi debuisset scelus, detecta est conspiratio, et quidam per ipsum Jacobum; Marchio enim Montegill habuit sibi addictos inter conjuratos, qui ipsi significarunt, ambigue quidem, ne cras conventui ordinum interesset, et ex ipsa urbe excedat si possibile esset, epistulam hanc Montegill ad regem detulit, ipse ergo rex primus prolapsus est ad cogitationem eam, quod id vi pulveris pirei fieri debeat; missis ergo fidis hominibus illuc depraehenderunt omnia;

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
