# Statistica Europae 5.2.18-22

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 5.2.18 to 5.2.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.18

Carolus haec videns cogitavit de conscribendo exercitu frangendisque seditiosis, non tamen omni efficatia se parare poterat; populus enim Anglicanus ei offensus fuit, et a fortiori per hoc novum bellum se exosum reddidit, convertit enim se ad Chatolicos, ab iis auxilia militaria et pecuniaria exposcebat; hinc ipsi Angli negotia cum Scotis agere coeperunt communemque rem effecerunt; Carolus haec videns remittere debuit a suo fervore, et cum Scotis transigere coactus est anno '639. novumque parlamentum et sinodus convocanda statutum est, in hoc sinodo communi omnia prius decreta per status confirmata sunt et per parlamentum roborata, Caroli vero statuta omnia annihilata sunt; inter haec interceptae sunt litterae, quas seditiosi Scotae miserunt ad Belgas et Gallos, constitit ergo Carolo de nominibus et intentione seditiosorum; convocato ergo parlamento in Anglia proposuit id statibus sperabatque quod ii causam communem cum eo facturi sint eique assistant Scotos debellare volenti, sed spe delusus est; praesbiteriani enim Angli supresserunt eius praetensionem volebantque gravaminibus statuum Angliae obviam iri priusquam ad haec digrederentur; hinc rex re infecta '640. anno cassavit parlamentum. Ad haec tempora Carolus legatum Scoticum, qui occulte delituit in Anglia concitavitque status, incarcerari curavit; hoc factum Scotos rursus ad arma adegit; Carolus ergo suffultus per Chatolicos ipse in persona exercitum deduxit in Scotiam, sed praeter clades nihil retulit fugatusque est; lenioribus ergo mediis uti coactus proposuit Scotis ut tandem litibus finis imponeretur; Scotae ergo Angliae status mediatores proposuerunt in his turbis indutiasque fecerunt cum Carolo; rex ergo 5-tum parlamentum convocavit sub finem anni '40, quod parlamentum Longum, Diuturnum, et Sanguinem siciens appelatum est; hoc enim 7 et ultra annis duravit et necem Carolo attulit; ipsi Angli cum Scotis foedus iniverunt, ut Angli armatos Scotos pecuniis et stipendiis juvarent, Scoti vero parlamentum defenderet adversus insultus Caroli; his confectis in parlamento audaciores effecti omnia sus- deque vertebant, episcopos ejiciebant e conventu, regem ipsum cum pluribus ministribus accusabant, comitem Staffordiae, pro regem Hiberniae, seditionis accusabant et ad mortem petebant, quod invito Carolo etiam optinuerunt;

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
