# Statistica Europae 5.2.23-25

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 5.2.23 to 5.2.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.23

Carolum adegerunt ut renunciet juri parlamentum abolendi; his non contenti voluerunt ut conventionem Anglorum cum Scotis rebellibus ratam habeat; haec omnia Carolus inermis ratihabere debuit, una cum sententia capitis in Staffordiae comitem lata; post haec vectigalia alia regi ademerunt sibique appropriarunt, imperium circa classem et exercitum cum caeteris juribus maiestaticis ei ademerunt. Anno '41. conjuratio Chatolicorum contra protestantes in flammam apertam erupit multaque milia utraque ex parte caesa sunt, recidit ergo suspicio in regem, quod haec eo consentiente facta sint; videns Carolus se lenitate nihil efficere posse, rigore et severitate usus est, comparuit ipse in parlamento stipatus militibus et ministerio suo, sexque viros parlamenti proditionis reos postulaverit, sed status extemplo innocentes declararunt hos sex viros eiusque iram contempserunt, turbas excitarunt in urbe, per quas coactus est rex se fuga salvare ad castellum urbi vicinnum; rege absente magis semper et magis excedere coeperunt status turbasque contra regem excitare , erexerunt militarem turmam ad tuendum parlamentum, arces et praesidia sibi subjecerunt; rex quidem varias propositiones fieri curavit ad mutuam pacem et tranquilitatem reducendam, sed nihil confieri potuit; ipse ergo rex cogitavit de colligendo exercitu contra rebelles anno '45. et '6-o; exercitus tamen illius debilis admodum erat respectu rebellium neque communicationem habuit cum exteris, cum omnes portus in manibus rebellium exstiterint; Carolus tamen solennem victoriam retulit de rebellibus initio, ipse tamen multos suorum amisit, cum e contra ex Scotia semper plures et plures comparerent rebelles, hinc iteratis vicibus fractus est a rebellibus, intercessit novus tractatus, qui fere ad consumationem devenit, cum rex omnibus statuum petitis se subscribere velle promiserit; circa unicum punctum juris belli adhaesit Carolus, quod jus status pro se desiderabant, rex vero cedere noluit; rupto ergo hoc tractatu rediit prior calamitas, bello incessanti victus est ubique Carolus, adeo ut absque omni auxilio latitaret hinc inde; ex desperatione ergo ad Scotos se recepit eorumque discretioni se commisit; defenderunt quidem eum Scotae, sed non eo, quo debuissent, modo; regina cum sua familia ad Franciam se recepit; rebelles vero exercitui praefecerunt FairFaxium ei locumtenentem adjecerunt Olivierum Cronvellum, a quibus adhuc ante fugam suam ad Scotiam victus est Carolus ad internecionem.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
