Latin
5.2.31 to 5.2.34
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.2.31-34
Unproofread scanNot analysed yet
Post mortem Cronvelli usque 29. Maji 1660. species anarchiae invaluit in Anglia; valida aderat factio, quae eius filio Richardo Cronvell patris potestatem deferre volebant, hinc convocati sunt proceres de factione Cronvelli, qui ei deferebant omnem potestatem; sed Richardus nec ea mentis perspicatia nec ea authoritate pollebat ut his in rem suam uti potuisset; hinc praefecti militiae Fletvoot et Lambert primos motus facere coeperunt, convocando membra parlamenti independentium, quae Cronvellum authoritate exuit; per hoc ergo parlamentum Richardo adempta est dignitas protectoris; post hoc urserunt milites ut ex graemio sui comissio securitatis deputetur, in quam deferatur summa potestas anno '659; inter haec in Scotia saniora consilia agitare coeperunt proceres cogitabantque de remediis, plurimum agente comite Moncc generali, qui classem Anglicanam in suas partes pertrahere scivit; collectis ergo validis copiis irrupit in Angliam, tuendi parlamenti sub praetextu penetravitque nemine resistente usque Londinum, quam urbem etiam occupavit fugata commissione securitatis, convocatumque est parlamentum novum quod declarabat hunc conventum esse illegalem, cum desit curia superior, et multa desiderentur membra curiae inferioris, et sic convocatum est integrum parlamentum. Hoc parlamentum 8-a Maji anno '60. Carolum salutavit regem Angliae missique sunt legati ad eum salutandum, qui 29-a comparuit rexque salutatus est cumque novo hoc parlamento negotia publica agere coepit; amnistia generalis publicata est omnibus exceptis iis 59, qui morti patris Caroli subscribebant; cadavera mortuorum effossa sunt et rotis fracta, inter quos ipse Cronvellus protector erat, qui effossus ex Vestmünster abtey per manum carnificis raptatus fuit ad locum supplicii (Archenholcz dubitat, et dicit per malevolos etiam in hoc actu substitutum fuisse corpus Caroli regis corpori Cronvelli); status Carolo listam civilem conspicuam determinarunt; ecclesia episcopalis restituta est juribus suis antiquis supressis praesbiterianis; in ipsa etiam Scotia conatus est invehere episcopalem ecclesiam, per quod in Scotia abalienavit animos a se, praecipue cum Catolicam uxorem duceret Gallam.