# Statistica Europae 5.2.35-40

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 5.2.35 to 5.2.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.35

Omnes leges sub Cromvello latae abolitae sunt, excepta lege navigationis. Non multo post amor et fervor erga Carolum torpescere coepit in animis Anglorum, arguebatur nimium vestigiis patris et avi sui inhaerere, eum nimis voluptatibus esse deditum; denique eum clancularium Chatolicum esse, praesertim cum '662. Chatharinam regis Galliae filiam duceret in uxorem, et per eam ingens numerus Chatolicorum in regnum inveheretur; portum Dunquercam vendidit Ludovico 14-o Galliae regi; post aliquot annos, nempe '64, apertum foedus inivit cum Gallis, quae omnia displicebant Anglis; condescendit dein Carolus in favorem Ludovici 14. in belli contentiones cum Belgis, inter quod tempus Ludovicus Belgium Hispanicum oppressit; causa huius belli petita fuit ex nimio commercii progressu Belgarum, maxima tamen causa fuit vindictae studium, cum excedere jussus sit Belgium sub Cromvello. Hoc bello parum profecerunt Angli, praesertim cum Belgae facinore maximo ingressi Thamesim exusserint classem Anglicanam in portu Schatan; coaluit ergo pax inter eos, et cum Suecis, Hispanis foedus iniverunt contra Ludovicum, qui pacem Aquisgravensem recipere coactus est. Per huius belli decursum ingens incendium exortum est in urbe Londinensi quod 3 diebus duravit '666. anno, et leguntur 12,000 aedium conflagrasse; hoc incendium Chatolicis adscribebatur. Anno '69. instituit Carolus consilium secretum cabineti pro negotiis exteris gerendis, quod tantum ex 5 personis constabat, quae suspectae erant protestantibus; inter eos praecipuus fuit Jacobus frater Caroli, de quo, quod Chatolicus fuerit, nemo dubitavit. Dein hic consilium nimis cum aula Gallica servaverat, foedus etiam initum est cum Gallis contra Belgas, quod bellum ex parte Caroli misere gestum est; in varias contentiones incidit Carolus cum suis parlamentis, praecipue ex eo quod nimium faveat Chatolicis, numerus eorum mirum in modum augeatur per regnum; quod Jacobus dux Eboracensis frater Caroli anno '71. publicam fidei Chatolicae professionem elicuerit, quod Jacobus mortua prima uxore aliam Chatolicam duxerit ducis Modinensis filiam, quem tum succedere sciverunt, cum Carolus legitimis destitueretur liberis; sic constitutis animis repente spargebatur rumor quod Chatolici conjuraverint in Carolum et omnes protestantes exstirpandos Jacobumque Chatolicum regem eligendum; hic rumor mirum quantum contulit ad exacerbandos animos civium inter se; initio multi Chatolici incarcerati sunt, dein etiam protestantes multi condemnati sunt; hinc novum jusjurandum invectum est pro omnibus publicis officialibus, quod Test dicitur et hodie quoque in usu est; hoc Test est fidei professio, quam solummodo episcopales elicere poterant, proin nec Chatolici nec praesbiteriani; urgebant parlamenta, ut Jacobus, ut Chatolicus, successionis incapax declaretur; ipse Carolus illi suasit ergo ut interim Angliam deserant !, quod etiam fecit et ad Belgium discessit; cum tamen parlamentum urgeret rem, cassavit illud '69.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
