# Statistica Europae 5.2.41-44

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 5.2.41 to 5.2.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.41

Et sic in ordine 3-a parlamenta convocavit usque '80-um annum, dein plane nullum convocavit amplius, sed Jacobum revocavit ad Angliam severitateque usus est in omnes eos qui urgebant exclusionem Jacobi, inter quos ipse Jacobus dux de Montmut erat, qui filius naturalis Caroli erat, et qui in exilium missus est, cum alii supplicio afficerentur. Inter haec non sine suspicione veneni decessit Carolus anno '685-o; cum sine heredibus moreretur Carolus, successit ei frater Jacobus dux Eboracensis, cui maxime favebant episcopi et exercitus Scotensis; habuit ille mox altercationes cum Jacobo duce Montmut filio naturali Caroli, qui exul in Belgio erat, et qui copiosos adhaerentes in Belgia habuit et in Anglia. Hic ergo Jacobus cum exercitu venit in Angliam, comes vero Argileus eius adhaerens in Scotiam irrupit, sed delusi sunt spe. Argileus enim eodem anno victus et captus fuit in Scotia, et capite plexus; Jacobus Montmutius etiam victus et captus est, capiteque plexus et cum illis complures alios mortis poena mansit. Sub finem '85-i anni jam incepit contra jus jurandum Test dictum varios ab episcopali religione alienos et ipsos Chatolicos ad munera publica admovit !; '86. anno Commissionem ecclesiasticam constituit, cui incumberent negotia religionis, cuius membra quam plurima Chatolicae religioni addicta erant; hinc maxime exulceravit animos suorum, quia pro Chatolicis sustulit hoc jus jurandum propria auctoritate; anno '87. legatum Romam misit, ut cum ecclesia et aula Romana reconciliationem constituat; ipse pontifex misit nuntium apostolicum Card. Dada, qui solemniter exceptus est a Jacobo; Chatolicis scolas publicas indulsit, ecclesias aperuit ipsis, Jesuitis Londini collegium aperuit, quendam patrem Peters Jesuitam intimum suum ministrum creavit; his vehementer exulcerati sunt animi protestantium, hinc turbae jam variae enatae sunt in provinciis, hinc coactus est parlamentum convocare, quod vehementer contra omnia facta Jacobi processit; interim Jacobus publico edicto Chatolicis libertatem religionis admisit, et 7 episcopos, qui eius voluntati refragarent, incarcerari curavit, et ipsum parlamentum cassavit anno '88-o; ipsum amicitiae vinculum cum Ludovico 14. non parum contulit ad perniciem Jacobi; interim Angli haec omnia adhuc pertulerunt; cum viderent Jacobum destitutum esse prolibus praeter duas filias, quas ex prima uxore suscepit, nempe Mariam, quae nupta fuit Vilhelmo duci Aransionensi, et Annam, quae regi Daniae Georgio nupta fuit, et quae ambae religioni protestantium addictae fuerunt; interim repente hac sua spe delusi sunt, nemine enim opinante rumore perlatum est reginam praegnatam esse, et sobolem masculam enixam esse; protestantes ergo dicebantur haec tantum figmentum Chatolicorum esse fetumque esse supposititium, interim princeps hic nomen principis Valliae suscepit; proceres tamen protestantes cogitare coeperunt de mediis Jacobum hunc a successione excludendi, et Mariam cogitarunt ei sufficere, miserunt ergo nuntios ad Mariam et eius maritum Vilhelmum, eius collaborationem in hoc expetierunt.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
